EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

173

nostris procuratoriis sufficientibus duximus transmittendos, mediantibus sufficientibus legitimis et idoneis pignorum obli- vationibus seu personarum credibilium et valentium fideiussi- onibus, de quibus praelati et barones nostri, pro ipsa domina sua filia transmittendi, merito contentari valeant et valebant, assecurabit.

Quae praedictorum decem millium marcarum summa, a die traduetionis ipsius filiae, nobis aut domino Ludouico nostro primogenito, sponso ipsius dominae Margarethae, infra unius anni spatium sub poenis, articulis et conditionibus, eoram praelatis et baronibus utriusque partis, tune temporis ordi- nandis, integraliter et infallibiliter persolvenda, si id facere poterit, quoquo modo, prout se idem d. marchio ad haec, bona et sincera fide, obligauit.

Si autem ipsam totam summam decem millium marcarum intra revolutionem praedicti anni, a die traductionis ipsius dominae filiae suae computandi, casu aliquo non doloso soluere aliquatenus non posset: ex tunc medietatem summae praedictae intra reuolutionem anni praedicti, nobis et ipsi praedicto domino Ludouico aut procuratori seu procuratoribus nostris, per nos, ut praemittitur, deputandis, soluere promisit ac soluet, dolo et fraude quibuslibet procul motis.

Pro residua quidem medietate ipsius summae, nobis et primogenito nostro sua pignora sufficientia et valentia in Morauia sita, de quibus nos et ipse dominus Ludouicus nostri- que procuratores praedicti contentari poterimus, intra finem anni saepe dicti et prius assignabit, tenenda et habenda per nos et primogenitum nostrum, sine dolo et fraude, pacifice et quiete, tamdiu, quousque medietas summae saepe dictae, puta quinque milia marcarum praedictarum, nobis et ipsi domino Ludovico per eundem dominum marchionem fuerit integraliter persoluta.

Nos e conuerso assignamus pro parte eiusdem primo- geniti nostri ratione donationis propter nuptias, eidem do- minae Margarethae, pecuniam cum augmento tertiae partis quin- decim millia marcàrum propter suam praedictam dotem, eiusdem rationis et pagamenti, quorum summa hinc inde ad numerum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile