— 173 —
nostris procuratoriis sufficientibus duximus transmittendos,
mediantibus sufficientibus legitimis et idoneis pignorum obli-
vationibus seu personarum credibilium et valentium fideiussi-
onibus, de quibus praelati et barones nostri, pro ipsa domina
sua filia transmittendi, merito contentari valeant et valebant,
assecurabit.
Quae praedictorum decem millium marcarum summa, a
die traduetionis ipsius filiae, nobis aut domino Ludouico nostro
primogenito, sponso ipsius dominae Margarethae, infra unius
anni spatium sub poenis, articulis et conditionibus, eoram
praelatis et baronibus utriusque partis, tune temporis ordi-
nandis, integraliter et infallibiliter persolvenda, si id facere
poterit, quoquo modo, prout se idem d. marchio ad haec, bona
et sincera fide, obligauit.
Si autem ipsam totam summam decem millium marcarum
intra revolutionem praedicti anni, a die traductionis ipsius
dominae filiae suae computandi, casu aliquo non doloso soluere
aliquatenus non posset: ex tunc medietatem summae praedictae
intra reuolutionem anni praedicti, nobis et ipsi praedicto
domino Ludouico aut procuratori seu procuratoribus nostris,
per nos, ut praemittitur, deputandis, soluere promisit ac soluet,
dolo et fraude quibuslibet procul motis.
Pro residua quidem medietate ipsius summae, nobis et
primogenito nostro sua pignora sufficientia et valentia in
Morauia sita, de quibus nos et ipse dominus Ludouicus nostri-
que procuratores praedicti contentari poterimus, intra finem
anni saepe dicti et prius assignabit, tenenda et habenda per
nos et primogenitum nostrum, sine dolo et fraude, pacifice et
quiete, tamdiu, quousque medietas summae saepe dictae, puta
quinque milia marcarum praedictarum, nobis et ipsi domino
Ludovico per eundem dominum marchionem fuerit integraliter
persoluta.
Nos e conuerso assignamus pro parte eiusdem primo-
geniti nostri ratione donationis propter nuptias, eidem do-
minae Margarethae, pecuniam cum augmento tertiae partis quin-
decim millia marcàrum propter suam praedictam dotem, eiusdem
rationis et pagamenti, quorum summa hinc inde ad numerum