1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 160 —
iustas et racionabiles fore admittendas iudicassent, tamen dieti
duces pro sua intentione, vid. quod iure polonieali in causa
praedicta foret procedendum, plures consimilium personarum
voces habere inveniebantur. |
Cumque ad hane sententiam pro dictis ducibus iure polo-
nicali procedere disponeremus, idem dux Nicolaus sentiens
iuri suo feodali circa ducatum R. et caeteras terras praedietas
verisimiliter derogari, nec consentire volens, quod natura sui
feodalis iuris, quo suas terras praedietas a nobis hactenus
tenuit et tenet, in ius polonicum, utpote in forum a suo iure
alienum et omnino diversum, transferretur, omnibus praeter-
missis à nobis recedebat.
Cumque seriosum animum ulciscendi et vindicandi contra
ducem Nicolaum praedictum propter talem recessum a nobis,
ut praedicitur, assumpsissemus, videntes amiei ipsius ducis
Nieolai motum animi nostri contra ipsum, se apud nos inter-
ponebant pro eodem. Ad quorum instantiam dietas quaestiones
et eausas nobis assumpsinus taliterque ordinandum, diffiniendum
duximus et tenendum, quod dictus dux Nicolaus terram Ratibor
et civitatem cum castro Ratiboriensi, Zar, Plessinam et Loslaw
civitates et castrum Ribnik cum oppido ibidem et cum omni-
bus inhabitatoribus terrarum praedictarum, cuinscunque status
aut conditionis existant, prout dictus dux Leszko tenuit, una
etiam cum ducatu Oppaviae ac cum omnibus et singulis digni-
tatibus, honoribus et iuribus, iurisdictionibus, dominiis utilibus
directis, thesaurorum absconditorum et publicorum, mineralium
aut in massas natura aut arte redactorum, una eum monetis,
theloneis et generaliter et singulariter cum omnibus et sin-
gulis ducalibus insigniis pro se et pro omnibus et singulis
suis veris et legitimis heredibus utriusque sexus masculini
et feminini, prout etiam in aliis litteris nostris dicto illustri
Nieolao, duei Oppaviae, prineipi et fideli nostro dilecto, per
nos super eisdem dueatibus et dominiis datis plenius novimus
contineri.
Idem autem dux Nicolaus civitates et munitiones, videlicet
Cozlam et Gliviez infra hine et crastinam diem post purifi-
cationem b. Mariae virginis proxime nobis et in persona nostra
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile