EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

160

iustas et racionabiles fore admittendas iudicassent, tamen dieti duces pro sua intentione, vid. quod iure polonieali in causa praedicta foret procedendum, plures consimilium personarum voces habere inveniebantur. |

Cumque ad hane sententiam pro dictis ducibus iure polo- nicali procedere disponeremus, idem dux Nicolaus sentiens iuri suo feodali circa ducatum R. et caeteras terras praedietas verisimiliter derogari, nec consentire volens, quod natura sui feodalis iuris, quo suas terras praedietas a nobis hactenus tenuit et tenet, in ius polonicum, utpote in forum a suo iure alienum et omnino diversum, transferretur, omnibus praeter- missis à nobis recedebat.

Cumque seriosum animum ulciscendi et vindicandi contra ducem Nicolaum praedictum propter talem recessum a nobis, ut praedicitur, assumpsissemus, videntes amiei ipsius ducis Nieolai motum animi nostri contra ipsum, se apud nos inter- ponebant pro eodem. Ad quorum instantiam dietas quaestiones et eausas nobis assumpsinus taliterque ordinandum, diffiniendum duximus et tenendum, quod dictus dux Nicolaus terram Ratibor et civitatem cum castro Ratiboriensi, Zar, Plessinam et Loslaw civitates et castrum Ribnik cum oppido ibidem et cum omni- bus inhabitatoribus terrarum praedictarum, cuinscunque status aut conditionis existant, prout dictus dux Leszko tenuit, una etiam cum ducatu Oppaviae ac cum omnibus et singulis digni- tatibus, honoribus et iuribus, iurisdictionibus, dominiis utilibus directis, thesaurorum absconditorum et publicorum, mineralium aut in massas natura aut arte redactorum, una eum monetis, theloneis et generaliter et singulariter cum omnibus et sin- gulis ducalibus insigniis pro se et pro omnibus et singulis suis veris et legitimis heredibus utriusque sexus masculini et feminini, prout etiam in aliis litteris nostris dicto illustri Nieolao, duei Oppaviae, prineipi et fideli nostro dilecto, per nos super eisdem dueatibus et dominiis datis plenius novimus contineri.

Idem autem dux Nicolaus civitates et munitiones, videlicet Cozlam et Gliviez infra hine et crastinam diem post purifi- cationem b. Mariae virginis proxime nobis et in persona nostra



Text viewManuscript line view