1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 156 —
quantitate pecuniae, pro qua cives Strelnenses pro nobis in
civitatem Wratislaviae aut alibi apud Christianos vel Judaeos '
tenentur, quam ipsos persolvere continget, juxta clara docu-
menta et probationes idoneas et sufficientes civium Strelnensium
praedietorum ; et in quarta parte in quinquaginta marcis
eiusdem ponderis, quas secundum conseientiam et probationem
ipsorum civium Strelnensium in fabrica aedificiorum castri
ibidem ipsos impendere continget atque dare.
Promisit etiam nobis ipse d. rex firmiter ac spopondit,
quod ipsam civitatem Strelin eum castro et pertinentiis suis
universis nobis absque difficultate reddere debeat et, restituere,
quandocunque nos aut filius noster vel heredes nostri ipsi d. regi,
heredibus aut successoribus suis ipsam totalem summam et
quantitatem pecuniae decrevimus persolvere, eandemque in
civitate Wratislaviae coram consulibus, qui pro tunc ibidem
erunt, praefato d. regi, heredibus vel successoribus suis prae-
fatis, vel ipsorum nomine consulibus eisdem duxerimus assi-
gnandam et etiam praesentandam; fructibus et utilitatibus
per eos exinde perceptis seu etiam pereipiendis in sorte
principalis pecuniae eis per nos minime defaleandis, quos vel
quas propter nonnullas ipsorum impensas et onera ibidem
perferenda eis liberaliter condonamus.
Si vero (q. a.) nos et filium nostrum absque legi-
timis masculis heredibus de hac luce, priusquam prae-
dicta exsolverimus, migrare contingat: ex tunc ipsa civitas
Strelyn cum castro ac omnibus et singulis pertinentiis,
limitibus, dominiis, libertatibus et juribus suis universis
superius nominatis, ad ipsum d. regem, heredes et suc-
cessores suos reges DB., prout et alia dominia, terrae et
bona nostra omnia, libere et sine difficultate esse debebuut
illico devoluta.
Testes etc.
In quorum etc.
Datum Wratislaviae fer. V. infra octavas epiphaniae
Domini a. ejusdem 1337.
(Grünh, II. p. 308. — Eml. IV. 380.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile