EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

156

quantitate pecuniae, pro qua cives Strelnenses pro nobis in civitatem Wratislaviae aut alibi apud Christianos vel Judaeos ' tenentur, quam ipsos persolvere continget, juxta clara docu- menta et probationes idoneas et sufficientes civium Strelnensium praedietorum ; et in quarta parte in quinquaginta marcis eiusdem ponderis, quas secundum conseientiam et probationem ipsorum civium Strelnensium in fabrica aedificiorum castri ibidem ipsos impendere continget atque dare.

Promisit etiam nobis ipse d. rex firmiter ac spopondit, quod ipsam civitatem Strelin eum castro et pertinentiis suis universis nobis absque difficultate reddere debeat et, restituere, quandocunque nos aut filius noster vel heredes nostri ipsi d. regi, heredibus aut successoribus suis ipsam totalem summam et quantitatem pecuniae decrevimus persolvere, eandemque in civitate Wratislaviae coram consulibus, qui pro tunc ibidem erunt, praefato d. regi, heredibus vel successoribus suis prae- fatis, vel ipsorum nomine consulibus eisdem duxerimus assi- gnandam et etiam praesentandam; fructibus et utilitatibus per eos exinde perceptis seu etiam pereipiendis in sorte principalis pecuniae eis per nos minime defaleandis, quos vel quas propter nonnullas ipsorum impensas et onera ibidem perferenda eis liberaliter condonamus.

Si vero (q. a.) nos et filium nostrum absque legi- timis masculis heredibus de hac luce, priusquam prae- dicta exsolverimus, migrare contingat: ex tunc ipsa civitas Strelyn cum castro ac omnibus et singulis pertinentiis, limitibus, dominiis, libertatibus et juribus suis universis superius nominatis, ad ipsum d. regem, heredes et suc- cessores suos reges DB., prout et alia dominia, terrae et bona nostra omnia, libere et sine difficultate esse debebuut illico devoluta.

Testes etc.

In quorum etc.

Datum Wratislaviae fer. V. infra octavas epiphaniae Domini a. ejusdem 1337.

(Grünh, II. p. 308. Eml. IV. 380.)



Text viewManuscript line view