EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

98

quia nos Conradus, D. gr. dux Sleziae et Glogoviae et dominus in Olsna, ob specialis amoris affectum, quem erga magnifici prin- cipis, d. Joannis B. et P. regis ac L. comitis, domini nostri carissimi, gerimus celsitudinem, habito nobis cum amicis quoque et fidelibus nostris consilio diligenti et deliberatione matura, accedentibus etiam favore et consensu eorundem expressis ad subscripta, bonum in hoc nostrum principaliter, consequenter autem fide- lium, terrarum, civitatum, hominum et bonorum nostrorum omnium infrascriptorum commodum statumque inantea paci- ficum perpendentes, princeps et vasallus suus, heredum ac successorum suorum, B. regum ac ipsius regni Boemiae, in perpetuum fieri et fore decrevimus, omnia et singula bona nostra sub eisdem libertatibus et juribus, quibus a praedeces-. soribus nostris ad nos pervenisse noscuntur, omnesque terras nostras, quas ad praesens possidemus vel possidebimus quo- cunque titulo in futurum, tam citra quam ultra fluvium, qui Odora dieitur, cum civitatibus Wartenberch, Olsna, Mylitsch, Trebenitz, Trachenburch, Walow, Lubest, Wynezk, Herremstat et castris eis adjacentibus, cum aliis, Ploezk vid. Prusnitz, Sandewel, cum omnibus suis appendiis, dominiis, oppidis, villis, allodiis, feudis, feudalibus, nobilibus et plebejis, juribus, reddi- tibus, proventibus et utilitatibus earundem, quocumque vocentur nomine vel in quibuscunque consistant rebus, nostro, heredum et suecessorum nostrorum, Sleziae et Glogoviae ducum et dominorum Olsnensium nomine, in regis ipsius manibus sponte et libere resignantes, ab eo in feudum recepimus perpetuum, factoque sibi per nos fidelitatis debitae homagio, praestito cor- porali nihilominus juramento, ipsi regi, heredibus et successo- ribus suis praedictis, tanquam veris dominis nostris, velut princeps et vasallus eorum et regni Boemiae antedicti, parere deinceps promisimus et intendere in eosdem et contra quemlibet principem et hominem ipsos pro viribus fideliter adjuvare.

Reservata nobis aedifieandi ac instaurandi munitiones novas in terris et bonis nostris praedictis et destruendi veteres, ubieunque et quandoeunque nobis videbitur pro nostro, terrarum praedictarum et hominum nostrorum commodo, atque expediendi libera facultate.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile