EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
98

[2]
quia nos Conradus, D. gr. dux Sleziae et Glogoviae et dominus
[3]
in Olsna, ob specialis amoris affectum, quem erga magnifici prin-
[4]
cipis, d. Joannis B. et P. regis ac L. comitis, domini nostri carissimi,
[5]
gerimus celsitudinem, habito nobis cum amicis quoque et fidelibus
[6]
nostris consilio diligenti et deliberatione matura, accedentibus
[7]
etiam favore et consensu eorundem expressis ad subscripta,
[8]
bonum in hoc nostrum principaliter, consequenter autem fide-
[9]
lium, terrarum, civitatum, hominum et bonorum nostrorum
[10]
omnium infrascriptorum commodum statumque inantea paci-
[11]
ficum perpendentes, princeps et vasallus suus, heredum ac
[12]
successorum suorum, B. regum ac ipsius regni Boemiae, in
[13]
perpetuum fieri et fore decrevimus, omnia et singula bona
[14]
nostra sub eisdem libertatibus et juribus, quibus a praedeces-.
[15]
soribus nostris ad nos pervenisse noscuntur, omnesque terras
[16]
nostras, quas ad praesens possidemus vel possidebimus quo-
[17]
cunque titulo in futurum, tam citra quam ultra fluvium, qui
[18]
Odora dieitur, cum civitatibus Wartenberch, Olsna, Mylitsch,
[19]
Trebenitz, Trachenburch, Walow, Lubest, Wynezk, Herremstat
[20]
et castris eis adjacentibus, cum aliis, Ploezk vid. Prusnitz,
[21]
Sandewel, cum omnibus suis appendiis, dominiis, oppidis, villis,
[22]
allodiis, feudis, feudalibus, nobilibus et plebejis, juribus, reddi-
[23]
tibus, proventibus et utilitatibus earundem, quocumque vocentur
[24]
nomine vel in quibuscunque consistant rebus, nostro, heredum
[25]
et suecessorum nostrorum, Sleziae et Glogoviae ducum et
[26]
dominorum Olsnensium nomine, in regis ipsius manibus sponte
[27]
et libere resignantes, ab eo in feudum recepimus perpetuum,
[28]
factoque sibi per nos fidelitatis debitae homagio, praestito cor-
[29]
porali nihilominus juramento, ipsi regi, heredibus et successo-
[30]
ribus suis praedictis, tanquam veris dominis nostris, velut
[31]
princeps et vasallus eorum et regni Boemiae antedicti, parere
[32]
deinceps promisimus et intendere in eosdem et contra quemlibet
[33]
principem et hominem ipsos pro viribus fideliter adjuvare.

[34]
Reservata nobis aedifieandi ac instaurandi munitiones
[35]
novas in terris et bonis nostris praedictis et destruendi veteres,
[36]
ubieunque et quandoeunque nobis videbitur pro nostro, terrarum
[37]
praedictarum et hominum nostrorum commodo, atque expediendi
[38]
libera facultate.


Text viewFacsimile