EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Pars posterior.

SERIES

documentorum juris publict ab anmo 1506 usque

ad annum 1420.

1. Barones Boemiae testantur, quot et qualia privi- legia regnum Boemiae habeat.

1306, 23. Oct.

Occiso Wenceslao, septimo rege Bohemiae, in juventutis suae flore (4. Aug. 1306), facta est tam baronum nobilium, quam civium pro eligendo rege altero ad Octavam Assumptionis (92. Aug. 1806) generalis in Praga convocatio. In quo termino dissentientibus votis et affectibus disparibus impedita fuit concordia electionis. Quidam enim inter electores in Rudolfum, ducem Austriae, filium Alberti regis Romanonum, alii in Henricum, ducem Karinthiae, qui tune personaliter affuit, vota sua dirigunt, major tamen pars hominum Henricum, ducem Karinthiae, eo quod seniorem regni haberet filiam in conjugio, pro rege sibi postulat et eligit. Instrumenta producuntur pro ipso imperialia, ut ,si quis regum Bohemiae sine mascu- lina progenie discederet ex hac vita, filia eodem jure in regno, quo et filius, gaudere debeat, ne mortis aliquando rapacitas filum generationis regiae interrumpat.^ (Chrom. Awlae Regiae.)

Sorores praefatae Annae, uxoris Henrici, Karinthiae ducis, flexis cgenibus coram omnibus nobilibus regni Boemiae publice supplicarunt, ne hereditate sua, puta regno Boemiae, privarentur, nee Rudolphus, sed Henrieus, sororius earum, potius eligatur in regem, producentes pro se imperalia documenta, quibus cavebatur, ,si quis regum sine prole mascu- lini sexus decederet, superstes filia eadem successione qua filius gaudere deberet, ne mortis occasio aliquando, dum non sunt filii, successionem interrumpat.* (Pulkavae Chronicon.) :

Imperialium instrumentorum a Petro abbate Aulae Regiàe addueto- rum nulla reperiuntur vestigia; testanturque nobiles Boemiae anno 1306,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile