Pars posterior.
SERIES
documentorum juris publict ab anmo 1506 usque
ad annum 1420.
1. Barones Boemiae testantur, quot et qualia privi-
legia regnum Boemiae habeat.
1306, 23. Oct.
Occiso Wenceslao, septimo rege Bohemiae, in juventutis suae flore
(4. Aug. 1306), facta est tam baronum nobilium, quam civium pro eligendo
rege altero ad Octavam Assumptionis (92. Aug. 1806) generalis in Praga
convocatio. In quo termino dissentientibus votis et affectibus disparibus
impedita fuit concordia electionis. Quidam enim inter electores in Rudolfum,
ducem Austriae, filium Alberti regis Romanonum, alii in Henricum, ducem
Karinthiae, qui tune personaliter affuit, vota sua dirigunt, major tamen
pars hominum Henricum, ducem Karinthiae, eo quod seniorem regni
haberet filiam in conjugio, pro rege sibi postulat et eligit. Instrumenta
producuntur pro ipso imperialia, ut ,si quis regum Bohemiae sine mascu-
lina progenie discederet ex hac vita, filia eodem jure in regno, quo et
filius, gaudere debeat, ne mortis aliquando rapacitas filum generationis
regiae interrumpat.^ (Chrom. Awlae Regiae.)
Sorores praefatae Annae, uxoris Henrici, Karinthiae ducis, flexis
cgenibus coram omnibus nobilibus regni Boemiae publice supplicarunt, ne
hereditate sua, puta regno Boemiae, privarentur, nee Rudolphus, sed
Henrieus, sororius earum, potius eligatur in regem, producentes pro se
imperalia documenta, quibus cavebatur, ,si quis regum sine prole mascu-
lini sexus decederet, superstes filia eadem successione qua filius gaudere
deberet, ne mortis occasio aliquando, dum non sunt filii, successionem
interrumpat.* (Pulkavae Chronicon.) :
Imperialium instrumentorum a Petro abbate Aulae Regiàe addueto-
rum nulla reperiuntur vestigia; testanturque nobiles Boemiae anno 1306,