EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

dere tenebimur et promittimus tanguam bona propria nostra. Idem quoque d. rex B. antedictus liberis nostris in regno nostro Hungariae facere et eos defendere tenebitur vice versa, si nos (quod absit) migrare contingeret ab hac luce.

Ut autem haec omnia et singula praemissa ac etiam ea, quae in unione prius inter nos et saepedictum regem Boemiae habita et ordinata sunt, in omnibus et per omnia permaneant semper salva, in ecclesia S. Jacobi apud fratres minores in ciuitate nostra 'Tyrnauia super magnum altare, praesentibus testibus ad hoc specialiter convocatis, iuravimus, testimonio sacrosanctorum euangeliorum, omni fraude et dolo omnino cessantibus, irrevocabiliter et inviolabiliter adimplere, rata et firma semper tenere et habere ac perpetuo observare; nec contra ea vel eorum aliquod ullo unquam tempore de iure vel de facto facere vel venire.

Est autem inter caetera constitutum, quod tam saepedicta nata praefati d. regis B., quam etiam memoratus filius noster, dum sibi fuerint, ut praemittitur, transmittendi, sani et immunes ab omnibus defectibus mentis et corporis, sicut condecet, habeantur.

In quorum praedictorum et robur praesentes fieri litteras et sigillo nostro authentico fecimus roborari.

Datum Tirnauiae Idus Februarii, a. D. 1327.

(A. K. Ad verba Fejeri VII, 3. et Ludewigii Reliquias V. ewcussum apud Chytil. Cod. Mor, VI. 327. et apud. Emler Reg. III. 1274.)

58, Bolco dux Opoliensis declarat se esse vasallum Joaimis regis respectu terrae Falkenbergensis.

1327. 18. Febr.

Eodem tempore (1327) multi duces Poloniae ad Joannem regem Boemiae, visitantem eorum terminos, venerunt eique fidem et dextram sub forma homagii ultronei praebuerunt, Erat enim tunc rex sub tali inten- tione, quod Craeoviam eum regno Poloniae sibi ablatam cuperet in manu ^ valida recuperare. (Chvon. Aulae Regiae.)

List Bolka kniežete Opolského, že jest pod léno přijal od krále Jana zemi svú Hlohov Menší. (A. K.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile