EN | ES |

Facsimile Lines

1101


< Page >

[1]
dere tenebimur et promittimus tanguam bona propria nostra.
[2]
Idem quoque d. rex B. antedictus liberis nostris in regno
[3]
nostro Hungariae facere et eos defendere tenebitur vice versa,
[4]
si nos (quod absit) migrare contingeret ab hac luce.

[5]
Ut autem haec omnia et singula praemissa ac etiam ea,
[6]
quae in unione prius inter nos et saepedictum regem Boemiae
[7]
habita et ordinata sunt, in omnibus et per omnia permaneant
[8]
semper salva, in ecclesia S. Jacobi apud fratres minores in
[9]
ciuitate nostra 'Tyrnauia super magnum altare, praesentibus
[10]
testibus ad hoc specialiter convocatis, iuravimus, testimonio
[11]
sacrosanctorum euangeliorum, omni fraude et dolo omnino
[12]
cessantibus, irrevocabiliter et inviolabiliter adimplere, rata et
[13]
firma semper tenere et habere ac perpetuo observare; nec
[14]
contra ea vel eorum aliquod ullo unquam tempore de iure vel
[15]
de facto facere vel venire.

[16]
Est autem inter caetera constitutum, quod tam saepedicta
[17]
nata praefati d. regis B., quam etiam memoratus filius noster,
[18]
dum sibi fuerint, ut praemittitur, transmittendi, sani et immunes
[19]
ab omnibus defectibus mentis et corporis, sicut condecet,
[20]
habeantur.

[21]
In quorum praedictorum et robur praesentes fieri litteras
[22]
et sigillo nostro authentico fecimus roborari.

[23]
Datum Tirnauiae Idus Februarii, a. D. 1327.

[24]
(A. K. Ad verba Fejeri VII, 3. et Ludewigii Reliquias
[25]
V. ewcussum apud Chytil. Cod. Mor, VI. 327. et apud. Emler
[26]
Reg. III. 1274.)

[27]
58, Bolco dux Opoliensis declarat se esse vasallum
[28]
Joaimis regis respectu terrae Falkenbergensis.

[29]
1327. 18. Febr.

[30]
Eodem tempore (1327) multi duces Poloniae ad Joannem regem
[31]
Boemiae, visitantem eorum terminos, venerunt eique fidem et dextram
[32]
sub forma homagii ultronei praebuerunt, Erat enim tunc rex sub tali inten-
[33]
tione, quod Craeoviam eum regno Poloniae sibi ablatam cuperet in manu ^
[34]
valida recuperare. (Chvon. Aulae Regiae.)

[35]
List Bolka kniežete Opolského, že jest pod léno přijal od krále
[36]
Jana zemi svú Hlohov Menší. (A. K.)


Text viewFacsimile