EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

583

i budúcím kralóm českým, že nemají přijímati ani opanovati žádného kniežet- stvie, markrabstvie nebo co jiného, co by k království českému příslušelo.

Nos Ludovieus D. gr. rex Hungariae, Dalmatiae, Polo- niae etc. Notum facimus universis, quibus interesse vel inter- esse poterit quomodolibet in futurum, quod ob singularem internae charitatis ardorem, quo serenissimum ac invictissimum principem et dominum, d. Carolum IV. Romani Imperii semper augustum et Boemiae regem illustrem, serenissimam principem, dominam Elisabeth, Rom. Imperatricem et B. reginam, sororem nostram, et illustrem ae magnificum principem d. Wenceslaum, B. regem praefati d. Imperatoris filium, ac illustres principes d. Joannem et Jodocum, ejus primogenitum, marchiones et dominos terrae Moraviae, fratres nostros charissimos, ceterosque filios et heredes ipsorum, pio fraternoque sinceritatis zelo com- plectimur: ipsis animo deliberato, non per errorem aut impro- vide, sed maturo principum, ecclesiasticorum et secularium, comitum, baronum et nobilium, nostrorum fidelium, ad hoc aecedente consilio et ex certa nostra scientia, pro nobis ac serenissima principe, domina Elisabeth, consorte nostra cha- rissima, Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. regina, nec non heredibus, heredumque heredibus et successoribus nostris, Hungariae, Poloniae, Dalmatiae ete. regibus, in perpetuum promisimus et promittimus, bona fide, dolo et fraudi quibus- libet proeul motis et sub eo juramento corporali, quod nos et praedieta domina regina, consors nostra charissima, super lignum vivificae crucis et super sancta Dei evangelia in manus reverendi in Christo patris, domini Joannis patriarchae Alexan- drini, apostolicae sedis legati, praestitimus, quod tam nos, quam eadem domina regina, heredes et successores nostri, heredumque heredes et suecessores universi, nunquam aspirare debemus nec unquam volumus ad vendieandum aut usurpandum nobis vel ipsis aut alicui ex nobis regnum Boemiae, principatus seu prineipes aut praelatos, ecclesiasticos sive seculares, et signanter specifice et expresse ejusdem regni et ejus coronae B. prin- cipes, principatus et ducatus, videlicet Wratislaviae, Svidniciae Jaurensis, Munsterbergensis, Legnicensis, Bregensis, Olsni- ceusis, Glogoviensis et Crossni, Saganensis, Opoliensis, Falken-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile