— 583 —
i budúcím kralóm českým, že nemají přijímati ani opanovati žádného kniežet-
stvie, markrabstvie nebo co jiného, co by k království českému příslušelo.
Nos Ludovieus D. gr. rex Hungariae, Dalmatiae, Polo-
niae etc. Notum facimus universis, quibus interesse vel inter-
esse poterit quomodolibet in futurum, quod ob singularem
internae charitatis ardorem, quo serenissimum ac invictissimum
principem et dominum, d. Carolum IV. Romani Imperii semper
augustum et Boemiae regem illustrem, serenissimam principem,
dominam Elisabeth, Rom. Imperatricem et B. reginam, sororem
nostram, et illustrem ae magnificum principem d. Wenceslaum,
B. regem praefati d. Imperatoris filium, ac illustres principes
d. Joannem et Jodocum, ejus primogenitum, marchiones et
dominos terrae Moraviae, fratres nostros charissimos, ceterosque
filios et heredes ipsorum, pio fraternoque sinceritatis zelo com-
plectimur: ipsis animo deliberato, non per errorem aut impro-
vide, sed maturo principum, ecclesiasticorum et secularium,
comitum, baronum et nobilium, nostrorum fidelium, ad hoc
aecedente consilio et ex certa nostra scientia, pro nobis ac
serenissima principe, domina Elisabeth, consorte nostra cha-
rissima, Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. regina, nec non
heredibus, heredumque heredibus et successoribus nostris,
Hungariae, Poloniae, Dalmatiae ete. regibus, in perpetuum
promisimus et promittimus, bona fide, dolo et fraudi quibus-
libet proeul motis et sub eo juramento corporali, quod nos
et praedieta domina regina, consors nostra charissima, super
lignum vivificae crucis et super sancta Dei evangelia in manus
reverendi in Christo patris, domini Joannis patriarchae Alexan-
drini, apostolicae sedis legati, praestitimus, quod tam nos, quam
eadem domina regina, heredes et successores nostri, heredumque
heredes et suecessores universi, nunquam aspirare debemus nec
unquam volumus ad vendieandum aut usurpandum nobis vel
ipsis aut alicui ex nobis regnum Boemiae, principatus seu
prineipes aut praelatos, ecclesiasticos sive seculares, et signanter
specifice et expresse ejusdem regni et ejus coronae B. prin-
cipes, principatus et ducatus, videlicet Wratislaviae, Svidniciae
Jaurensis, Munsterbergensis, Legnicensis, Bregensis, Olsni-
ceusis, Glogoviensis et Crossni, Saganensis, Opoliensis, Falken-