EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

573

Johannis et Procopii, filiorum nostrorum carissimorum, sollerter et diligentius intendamus. Sane igitur animo deliberato, ex speciali consilio, consensu et assensu serenissimi principis et domini, d. Caroli IV. d. f. cl. Rom. Imp. s. a. et B. regis, domini et fratris nostri carissimi, et etiam nonnullorum tam ecclesiasticorum quam secularium, baronum ae nobilium mar- chionatus nostri consilio praecedente, et specialiter lites, jurgia, controversias, omnesque dissensiones inter praedictos filios nostros carissimos evitare cupientes ac bonum et utile ipsis potius providentes, divisionem, dispositionem et ordinationem statuimus, ordinamus ae disponimus in hune modum:

Et ex eo praesertim, quia a divis praedecessoribus nostris hoc hactenus exstitit tentum seu etiam observatum, quod senior existens in ordine geniturae alios in adeptione princi- patuum praecellebat, sicut et serenissimus princeps et dominus, d. Carolus R. I. s. a. et B. rex, germanus noster carissimus praedictus, ratione primogeniturae coronam regni Boemiae est adeptus, nobisque tamquam secundogenito et juniori marchio- natum Moraviae in insigne et nobile feudum contulit, subse- quenter iusto feudi titulo tenendum et possidendum per nos et heredes nostros, et hoc speciali portione pro paterna: |

sie igitur huiusmodi consuetudini nostrorum praedeces- sorum nos conformare cupientes, illustrem Jodocum, primogenitum filium nostrum, heredes et proheredes suos, masculini dumtaxat sexus, in supremum dominum et marchionem ac marchiones, prineipem seu principes terrae Moraviae decernimus, statuimus et ordinamus, dantes et attribuentes eidem et eisdem here- dibus ac proheredibus suis, masculini dumtaxat sexus, eundem marchionatum cum civitatibus, terris, districtibus, oppidis, villis, monasteriis, praeposituris, baronibus, domibus crucife- rorum, vasallis singulis, militibus, clientibus, civibus, rusticis, emphiteotis, agricolis et censitis et ad glebam astrietis, mon- tibus, vallibus, planis, planitiis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, pascuis, pratis, venationibus, aucupationibus, piscinis, : piscaturis, piscationibus, piscatoribus, vineis et decimis earun- dem, aquis aquarumve decursibus, molendinis, montanis auri et argenti, stanni, plumbi, ferri vel cuiuslibet alterius generis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile