— 573 —
Johannis et Procopii, filiorum nostrorum carissimorum, sollerter
et diligentius intendamus. Sane igitur animo deliberato, ex
speciali consilio, consensu et assensu serenissimi principis et
domini, d. Caroli IV. d. f. cl. Rom. Imp. s. a. et B. regis,
domini et fratris nostri carissimi, et etiam nonnullorum tam
ecclesiasticorum quam secularium, baronum ae nobilium mar-
chionatus nostri consilio praecedente, et specialiter lites, jurgia,
controversias, omnesque dissensiones inter praedictos filios
nostros carissimos evitare cupientes ac bonum et utile ipsis
potius providentes, divisionem, dispositionem et ordinationem
statuimus, ordinamus ae disponimus in hune modum:
Et ex eo praesertim, quia a divis praedecessoribus nostris
hoc hactenus exstitit tentum seu etiam observatum, quod
senior existens in ordine geniturae alios in adeptione princi-
patuum praecellebat, sicut et serenissimus princeps et dominus,
d. Carolus R. I. s. a. et B. rex, germanus noster carissimus
praedictus, ratione primogeniturae coronam regni Boemiae est
adeptus, nobisque tamquam secundogenito et juniori marchio-
natum Moraviae in insigne et nobile feudum contulit, subse-
quenter iusto feudi titulo tenendum et possidendum per nos
et heredes nostros, et hoc speciali portione pro paterna: |
sie igitur huiusmodi consuetudini nostrorum praedeces-
sorum nos conformare cupientes, illustrem Jodocum, primogenitum
filium nostrum, heredes et proheredes suos, masculini dumtaxat
sexus, in supremum dominum et marchionem ac marchiones,
prineipem seu principes terrae Moraviae decernimus, statuimus
et ordinamus, dantes et attribuentes eidem et eisdem here-
dibus ac proheredibus suis, masculini dumtaxat sexus, eundem
marchionatum cum civitatibus, terris, districtibus, oppidis,
villis, monasteriis, praeposituris, baronibus, domibus crucife-
rorum, vasallis singulis, militibus, clientibus, civibus, rusticis,
emphiteotis, agricolis et censitis et ad glebam astrietis, mon-
tibus, vallibus, planis, planitiis, silvis, nemoribus, rubetis,
virgultis, pascuis, pratis, venationibus, aucupationibus, piscinis, :
piscaturis, piscationibus, piscatoribus, vineis et decimis earun-
dem, aquis aquarumve decursibus, molendinis, montanis auri
et argenti, stanni, plumbi, ferri vel cuiuslibet alterius generis