1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
quia mediante illustri principe, D. Carolo Hungariae rege,
fratre nostro charissimo, inter magnificum principem D.
Johannem Bohemiae & Poloniae regem ace comitem Lucem-
burgensem, & nos ac illustres principes, duces Austriae &
Stiriae, fratres nostros charissimos, super omnibus discordiis,
litibus & controversiis, quae hine inde vertebantur, compo-
sitio amicabilis & firma concordia intervenit, sponte & libere,
& ex maturo & deliberato consilio, nostro & heredum
nostrorum nomine renuneiamus omni juri P omnique actioni &
quaestioni, quod vel quae in regno Bohemiae vel marchionatu
seu terra Moraviae, in toto vel in parte, ex quacunque causa,
quocunque jure vel titulo aut modo, nobis & heredibus nostris
competebant hactenus, competunt in praesenti vel possent
quomodolibet competere in futurum, & nihil juris vel actionis
fatemur in eisdem dieimus & recognoseimus nos habere. Et
si quid juris vel actionis habuissemus vel habere potuissemus
in ipsis, de hoc spontanea & libera voluntate nostra & etiam
maturo & deliberato consilio praehabito super hoe saepius
cum baronibus & nobilibus nostris, totaliter concessimus &
concedimus d. regi Bohemiae antedicto, ita, quod nunquam
sibi vel heredibus aut successoribus suis de hoc aliquam
brigam movebimus nec aliquam quaestionem; imo potius ipsum
dominum regem Bohemiae & heredes & successores suos
de eo semper quietos stare & pacificos promittemus.
Promittentes sub corporali praestito juramento & omni:
fraude ac dolo exclusis, ipsi domino regi Bohemiae omnes
literas omniaque privilegia & instrumenta, quae habemus seu
habere dignoscimur, sub quibuscunque formis seu tenoribus
verborum, super quibuscunque concessionibus & donationibus,
obligationibus vel aliis quibuscunque modis ac contraetibus
nobis & heredibus nostris per quascunque personas, cujus-
cunque status, conditionis vel praeminentiae extiterint, etiamsi
Imperiali vel regali praefulserint dignitate, & per d. regem
Bohemiae de regno ipso Bohemiae vel marchionatu Moraviae
vel aliqua parte ipsorum factis, statim sibi resignare & in
suam tradere potestatem; sic quod nullam de ipsis literis seu
privilegiis nobis unquam reservabimus vel retinebimus quoquo
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile