EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

quia mediante illustri principe, D. Carolo Hungariae rege, fratre nostro charissimo, inter magnificum principem D. Johannem Bohemiae & Poloniae regem ace comitem Lucem- burgensem, & nos ac illustres principes, duces Austriae & Stiriae, fratres nostros charissimos, super omnibus discordiis, litibus & controversiis, quae hine inde vertebantur, compo- sitio amicabilis & firma concordia intervenit, sponte & libere, & ex maturo & deliberato consilio, nostro & heredum nostrorum nomine renuneiamus omni juri P omnique actioni & quaestioni, quod vel quae in regno Bohemiae vel marchionatu seu terra Moraviae, in toto vel in parte, ex quacunque causa, quocunque jure vel titulo aut modo, nobis & heredibus nostris competebant hactenus, competunt in praesenti vel possent quomodolibet competere in futurum, & nihil juris vel actionis fatemur in eisdem dieimus & recognoseimus nos habere. Et si quid juris vel actionis habuissemus vel habere potuissemus in ipsis, de hoc spontanea & libera voluntate nostra & etiam maturo & deliberato consilio praehabito super hoe saepius cum baronibus & nobilibus nostris, totaliter concessimus & concedimus d. regi Bohemiae antedicto, ita, quod nunquam sibi vel heredibus aut successoribus suis de hoc aliquam brigam movebimus nec aliquam quaestionem; imo potius ipsum dominum regem Bohemiae & heredes & successores suos de eo semper quietos stare & pacificos promittemus. Promittentes sub corporali praestito juramento & omni: fraude ac dolo exclusis, ipsi domino regi Bohemiae omnes literas omniaque privilegia & instrumenta, quae habemus seu habere dignoscimur, sub quibuscunque formis seu tenoribus verborum, super quibuscunque concessionibus & donationibus, obligationibus vel aliis quibuscunque modis ac contraetibus nobis & heredibus nostris per quascunque personas, cujus- cunque status, conditionis vel praeminentiae extiterint, etiamsi Imperiali vel regali praefulserint dignitate, & per d. regem Bohemiae de regno ipso Bohemiae vel marchionatu Moraviae vel aliqua parte ipsorum factis, statim sibi resignare & in suam tradere potestatem; sic quod nullam de ipsis literis seu privilegiis nobis unquam reservabimus vel retinebimus quoquo



Text viewManuscript line view