1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 484 —
coronae B. magis expediant, sicut hoc electorum principum
decrevit provisio, qui missis inspectoribus permutationem
huiusmodi utilem dictaverunt :
Quam ob rem, nullo quidem patriae natalis affectu aut
naturalis successionis amore, sed solum Deum et conscientiae
debitum nostrae habendo prae oculis, ad ea quae sacro Imperio
ac regno nostro B. nobili et insigni eius membro, amplius
convenire, fructumque et commodum uberius afferre posse
prospicimus, una cum principibus electoribus praedictis voto
unanimi aciem mentis nostra convertimus animoque deliberato
et sano praedictorum principum electorum et aliorum principum
àc procerum sacri Imperii accedente consilio, praedicta bona
decrevimus et bonum esse invenimus, hincinde inter Impe-
rium ex una et regnum nostrum B. parte ex altera ad
invicem permutare.
Hine est, quod nos tanquam imperator de antedictorum
electorum consilio et assensu concordi vice et nomine nostri
et S. Imperii cum illustri Joanne, marchione Moraviae, fratre
et principe nostro percarissimo, quem pro nobis ut rege
Boemiae ad suprascripta et alia generaliter et specialiter
administratorem, procuratorem et negotiorum gestorem serenitas
nostra constituit, praedieta castra Luterburg et Rosenstein,
necnon oppida Allen et Heubach eum eorum villis, bonis,
possessionibus, districtibus et pertinentiis universis pro scriptis
supra castris Parksteyn et Karlswald necnon oppido Weyda
et eorum et cujuslibet ipsorum villis, bonis, possessionibus et
pertinentiis universis, plenoque jure, fundo, proprietate et
dominio utrobique rite et rationabiliter permutavimus et
tenore praesentium auctoritate nostra caesarea ex certa
scientia permutamus.
Et nos quidem Imperator praedictus imperiali auctoritate
et nomine castris Parkstein et Karlswald, oppido Weyda et
ommibus eorum bonis, villis, possessionibus, dominio, juribus
et, pertinentiis antedictis cessimus, renuntiamus et animo permu-
tationis huiusmodi regno B. et insigni eius coronae appropri-
amus, annectimus, invisceramus pariter et unimus, ac in jus
proprietatem regni, corona ac regnum B. praedictorum ex certa
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile