EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

484

coronae B. magis expediant, sicut hoc electorum principum decrevit provisio, qui missis inspectoribus permutationem huiusmodi utilem dictaverunt :

Quam ob rem, nullo quidem patriae natalis affectu aut naturalis successionis amore, sed solum Deum et conscientiae debitum nostrae habendo prae oculis, ad ea quae sacro Imperio ac regno nostro B. nobili et insigni eius membro, amplius convenire, fructumque et commodum uberius afferre posse prospicimus, una cum principibus electoribus praedictis voto unanimi aciem mentis nostra convertimus animoque deliberato et sano praedictorum principum electorum et aliorum principum àc procerum sacri Imperii accedente consilio, praedicta bona decrevimus et bonum esse invenimus, hincinde inter Impe- rium ex una et regnum nostrum B. parte ex altera ad invicem permutare.

Hine est, quod nos tanquam imperator de antedictorum electorum consilio et assensu concordi vice et nomine nostri et S. Imperii cum illustri Joanne, marchione Moraviae, fratre et principe nostro percarissimo, quem pro nobis ut rege Boemiae ad suprascripta et alia generaliter et specialiter administratorem, procuratorem et negotiorum gestorem serenitas nostra constituit, praedieta castra Luterburg et Rosenstein, necnon oppida Allen et Heubach eum eorum villis, bonis, possessionibus, districtibus et pertinentiis universis pro scriptis supra castris Parksteyn et Karlswald necnon oppido Weyda et eorum et cujuslibet ipsorum villis, bonis, possessionibus et pertinentiis universis, plenoque jure, fundo, proprietate et dominio utrobique rite et rationabiliter permutavimus et tenore praesentium auctoritate nostra caesarea ex certa scientia permutamus.

Et nos quidem Imperator praedictus imperiali auctoritate et nomine castris Parkstein et Karlswald, oppido Weyda et ommibus eorum bonis, villis, possessionibus, dominio, juribus et, pertinentiis antedictis cessimus, renuntiamus et animo permu- tationis huiusmodi regno B. et insigni eius coronae appropri- amus, annectimus, invisceramus pariter et unimus, ac in jus proprietatem regni, corona ac regnum B. praedictorum ex certa



Text viewManuscript line view