1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 454 —
pariter et assensu nobis ob hoc pluries personaliter in capitulo
congregatis, pro nobis et successoribus nostris in perpetuum
recognoscimus et tenore praesentium publice profitemur, quod
praefatus dominus noster Imperator tanquam B. rex pro se,
heredibus et successoribus suis, DB. regibus et eiusdem regni
corona, est patronus noster principalis et dominus ratione
Wratislaviensis ecclesiae et bonorum ipsius, quae habemus in
communi vel in singulari, in terris sive districtibus Wratisla-
viensi, Noviforensi, Frankensteinensi et Namslaviensi, quas
et quos inpraesentiarum obtinet et ipse aut sui heredes et
successores regni B. (favente Deo) futuris temporibus obti-
nebunt, quodque ad ipsum, heredes et successores suos, B.
reges, regnum et coronam Boemiae tanquam principalem pa-
tronum et dominum nostrum tenemur et volumus fidelem
habere respectum ac ipsos tanquam principales patronos et
dominos nostros juvare fideliter, sicut et expedit, dignis hono-
ribus venerari.
Et lieet quaedam alia bona nostra et ecclesiae nostrae
praedictae sint etiam hincinde in terris et principatibus
ducum Sleziae et Opuliensis, regno B. incorporatis et unitis,
ut praemittitur, quia tamen omnes principatus huiusmodi a
regno et corona B. in feodum dependent: idcirco fatemur
etiam bona nostra eadem, praeterquam ea, quae sunt in Swidni-
censi et Jaurensi ducatibus, fore in regno B. constituta.
Protestamur tamen expresse, quod bona huiusmodi ad
nulla onera pecuniaria, personalia sive realia, sint cuiquam
penitus obligata.
Promittentes bona fide nostra, sine omni dolo, praefatis
dominis et patronis nostris, B. regibus, pro nobis et suceces-
soribus nostris, quod quotiescunque regem B. dominum et
patronum nostrum, mori continget, quod tune episcopus Wrati-
slaviensis, qui pro tempore fuerit, una cum melioribus praelatis
ecclesiae, nomine et vice sui et capituli, ad coronationem futuri
regis, tanquam ad solemnitatem et gaudium patroni et domini
nostri ac Wratislaviensis ecclesiae, tenebuntur et debebunt
accedere et ibidem coronato rege statim ab ipso oppidum
Grotkaw cum ipsius terra et districtu et ommibus ac singulis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile