EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

454

pariter et assensu nobis ob hoc pluries personaliter in capitulo congregatis, pro nobis et successoribus nostris in perpetuum recognoscimus et tenore praesentium publice profitemur, quod praefatus dominus noster Imperator tanquam B. rex pro se, heredibus et successoribus suis, DB. regibus et eiusdem regni corona, est patronus noster principalis et dominus ratione Wratislaviensis ecclesiae et bonorum ipsius, quae habemus in communi vel in singulari, in terris sive districtibus Wratisla- viensi, Noviforensi, Frankensteinensi et Namslaviensi, quas et quos inpraesentiarum obtinet et ipse aut sui heredes et successores regni B. (favente Deo) futuris temporibus obti- nebunt, quodque ad ipsum, heredes et successores suos, B. reges, regnum et coronam Boemiae tanquam principalem pa- tronum et dominum nostrum tenemur et volumus fidelem habere respectum ac ipsos tanquam principales patronos et dominos nostros juvare fideliter, sicut et expedit, dignis hono- ribus venerari.

Et lieet quaedam alia bona nostra et ecclesiae nostrae praedictae sint etiam hincinde in terris et principatibus ducum Sleziae et Opuliensis, regno B. incorporatis et unitis, ut praemittitur, quia tamen omnes principatus huiusmodi a regno et corona B. in feodum dependent: idcirco fatemur etiam bona nostra eadem, praeterquam ea, quae sunt in Swidni- censi et Jaurensi ducatibus, fore in regno B. constituta.

Protestamur tamen expresse, quod bona huiusmodi ad nulla onera pecuniaria, personalia sive realia, sint cuiquam penitus obligata.

Promittentes bona fide nostra, sine omni dolo, praefatis dominis et patronis nostris, B. regibus, pro nobis et suceces- soribus nostris, quod quotiescunque regem B. dominum et patronum nostrum, mori continget, quod tune episcopus Wrati- slaviensis, qui pro tempore fuerit, una cum melioribus praelatis ecclesiae, nomine et vice sui et capituli, ad coronationem futuri regis, tanquam ad solemnitatem et gaudium patroni et domini nostri ac Wratislaviensis ecclesiae, tenebuntur et debebunt accedere et ibidem coronato rege statim ab ipso oppidum Grotkaw cum ipsius terra et districtu et ommibus ac singulis



Text viewManuscript line view