1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 48 —
Datum in castro prope Olsnitz, X. Kal. Octobris a. D. 1319
(Balbin Mise. L, VIII, — Ludewig Rel. V. 537, — Köhler,
Urk, d. M. Niederlausitz I. 117. — Cod. Raudnic. — Fmler
LII, 530.)
38. Heinricus, dux Sleziae et dominus in Jauer,
cedit Joanni regi jus suum in terram Lusatiae et Budis-
sin. una cuim civitate Frankfurt super Oderam.
1319, 22. Septembris.
Serenissimo principi, domino suo generoso, domino Rom.
Imp. vel Romanorum regi, qui pro parte sua semper fuit augusto,
Henricus, D. gr. Sleziae dux, dominus in Furstenberge, debita
fidelitatis servitia ad quaelibet genera mandatorum.
Cum matura deliberatione praehabita et communicato
consilio nostrorum fidelium, illustri principi, domino Joanni,
B. et P. regi, L. comiti, marchionique Budissinensi, heredibus
et successoribus eius resignavimus, dedimus et donavimus
omnia et singula jura, quae sive ex nostrae nativitatis proxi-
mitate et sanguinis quorumcunque progenitorum nostrorum,
vel ex successione legitima quacunque, sive feodali titulo a
Vobis vel a quocunque alio domino dependentia in marchiis,
provinciis et terris Lusicensi, Lubucensi, Budissinensi et civi-
tate Franccenvort prope ripam fluminis dicti Odera sita, cum
omnibus et singulis juribus ac pertinentiis universis, vel ad
eas vel ad alteram earum spectantibus, nobis et praedeces-
soribus nostris unquam «competierunt, competunt nune seu
competere poterunt in futurum, Vestrae Maj. omnes marchias,
provincias, terras et possessiones praedictas et jura earundem
cum omni debita reverentia praesentibus resignamus, nec
non ut easdem et quamlibet earum cum suis juribus et perti-
nentiis universis eidem illustri principi, D. Joanni, B. et P.
regi L. comiti, marchiaeque Budissinensis domino conferatis,
ipsumque, heredes et successores eius ad easdem et quamlibet
earum investiatis, sincere et affectuose supplicamus. Renun-
tiamus quoque omnibus beneficiis et juribus quibuscunque
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile