EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

48

Datum in castro prope Olsnitz, X. Kal. Octobris a. D. 1319 (Balbin Mise. L, VIII, Ludewig Rel. V. 537, Köhler,

Urk, d. M. Niederlausitz I. 117. Cod. Raudnic. Fmler LII, 530.)

38. Heinricus, dux Sleziae et dominus in Jauer, cedit Joanni regi jus suum in terram Lusatiae et Budis- sin. una cuim civitate Frankfurt super Oderam.

1319, 22. Septembris.

Serenissimo principi, domino suo generoso, domino Rom. Imp. vel Romanorum regi, qui pro parte sua semper fuit augusto, Henricus, D. gr. Sleziae dux, dominus in Furstenberge, debita fidelitatis servitia ad quaelibet genera mandatorum.

Cum matura deliberatione praehabita et communicato consilio nostrorum fidelium, illustri principi, domino Joanni, B. et P. regi, L. comiti, marchionique Budissinensi, heredibus et successoribus eius resignavimus, dedimus et donavimus omnia et singula jura, quae sive ex nostrae nativitatis proxi- mitate et sanguinis quorumcunque progenitorum nostrorum, vel ex successione legitima quacunque, sive feodali titulo a Vobis vel a quocunque alio domino dependentia in marchiis, provinciis et terris Lusicensi, Lubucensi, Budissinensi et civi- tate Franccenvort prope ripam fluminis dicti Odera sita, cum omnibus et singulis juribus ac pertinentiis universis, vel ad eas vel ad alteram earum spectantibus, nobis et praedeces- soribus nostris unquam «competierunt, competunt nune seu competere poterunt in futurum, Vestrae Maj. omnes marchias, provincias, terras et possessiones praedictas et jura earundem cum omni debita reverentia praesentibus resignamus, nec non ut easdem et quamlibet earum cum suis juribus et perti- nentiis universis eidem illustri principi, D. Joanni, B. et P. regi L. comiti, marchiaeque Budissinensis domino conferatis, ipsumque, heredes et successores eius ad easdem et quamlibet earum investiatis, sincere et affectuose supplicamus. Renun- tiamus quoque omnibus beneficiis et juribus quibuscunque



Text viewManuscript line view