Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 436 —
suae plenitudine potestatis incorporavit, adjunxit, appropriavit,
annexuit, inseparabiliter univit et invisceravit ; omnem defectum,
si quis in his ex parte solemnitatis omissae, obscuritatis, du-
bietatis seu defectus verborum aut sententiarum vel alio quovis
modo compertus fuerit, de jam dictae imperialis plenitudine
potestatis supplevit, non obstantibus legibus, constitutionibus
vel statutis publicis seu privatis aut municipalibus in contra-
rium editis, quibus omnibus, si et in quantum praecedentibus
ejus intentionibus et factis in toto aut in parte contrariae cen-
sentur, autoritate et potestate praedictis simpliciter derogawvit,
Decernens et statuens . . . (w. 365, p. 396) . . . retineri.
Quod si quis... (n. 365, p. 397)... sub omnium jurium,
libertatum, gratiarum et honorum, quibus regalis benignitas
providit eisdem, amissione.
Teneantur etiam . .. (n. 965, p. 397, 398) . . . perseverent.
Nos igitur, qui supra, Gerlacus, arch. Mog. s. I. per G.
archicancellarius, ex eisdem rationibus et evidentis causis,
quibus antedictus serenissimus princeps et dominus noster,
dominus Imperator, circumspecta sua providentia motus
fore dignoscitur et ex omnibus praedictis tanquam ex
motivis legitimis s. Rom. imperii magnificum statum pro-
spicientibus — propensius animati, supradictis infeudationi,
incorporationi, adjunctioni, appropriationi, annexioni, unitioni,
decreto, inhibitioni, statuto, derogationi, poenarum adjunctioni
et omnibus aliis, quae expressata superius, velut arch. Mog.
s. L per G. arch. et princeps elector, animo deliberato et sano
praecedente consilio, nostrum benevolum consensum adhibemus
praesentibus et assensum, ac supradicta omnia et singula et
eorum quodlibet in omnibus suis tenoribus, sententiis, punetis
et clausulis, de verbo ad verbum, prout supra videntur ex-
pressa, ex officii nostri debito laudamus, approbamus, ratifi-
camus et de certa nostra scientia confirmamus plenissime,
perpetuis temporibus valitura.
Praesentium sub nostro sigillo testimonio literarum.
Datum Metis anno D. 1356 feria secunda ante diem
beatae Luciae virginis.
(A. K. — Balbin VIII) uM ON