EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

436

suae plenitudine potestatis incorporavit, adjunxit, appropriavit, annexuit, inseparabiliter univit et invisceravit ; omnem defectum, si quis in his ex parte solemnitatis omissae, obscuritatis, du- bietatis seu defectus verborum aut sententiarum vel alio quovis modo compertus fuerit, de jam dictae imperialis plenitudine potestatis supplevit, non obstantibus legibus, constitutionibus vel statutis publicis seu privatis aut municipalibus in contra- rium editis, quibus omnibus, si et in quantum praecedentibus ejus intentionibus et factis in toto aut in parte contrariae cen- sentur, autoritate et potestate praedictis simpliciter derogawvit,

Decernens et statuens . . . (w. 365, p. 396) . . . retineri.

Quod si quis... (n. 365, p. 397)... sub omnium jurium, libertatum, gratiarum et honorum, quibus regalis benignitas providit eisdem, amissione.

Teneantur etiam . .. (n. 965, p. 397, 398) . . . perseverent.

Nos igitur, qui supra, Gerlacus, arch. Mog. s. I. per G. archicancellarius, ex eisdem rationibus et evidentis causis, quibus antedictus serenissimus princeps et dominus noster, dominus Imperator, circumspecta sua providentia motus fore dignoscitur et ex omnibus praedictis tanquam ex motivis legitimis s. Rom. imperii magnificum statum pro- spicientibus propensius animati, supradictis infeudationi, incorporationi, adjunctioni, appropriationi, annexioni, unitioni, decreto, inhibitioni, statuto, derogationi, poenarum adjunctioni et omnibus aliis, quae expressata superius, velut arch. Mog. s. L per G. arch. et princeps elector, animo deliberato et sano praecedente consilio, nostrum benevolum consensum adhibemus praesentibus et assensum, ac supradicta omnia et singula et eorum quodlibet in omnibus suis tenoribus, sententiis, punetis et clausulis, de verbo ad verbum, prout supra videntur ex- pressa, ex officii nostri debito laudamus, approbamus, ratifi- camus et de certa nostra scientia confirmamus plenissime, perpetuis temporibus valitura.

Praesentium sub nostro sigillo testimonio literarum.

Datum Metis anno D. 1356 feria secunda ante diem beatae Luciae virginis.

(A. K. Balbin VIII) uM ON



Text viewManuscript line view