Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 420 —
interlocutorias vel definitivas, unam vel plures, in quibus-
cunque praenominatis causis sive negotiis, quovis modo fleri
vel promulgari contingeret, auctoritate praemissa, de plenitu-
dine insuper antedictae Imperatoriae potestatis, citationes,
praecepta, processus & sententias hujusmodi, necnon execu-
tiones & omnia, quae ex eis vel aliquo eorum quomodolibet
sequi ac tentari possint vel fieri, irritamus penitus & cassamus.
Adjicientes expresse & edicto Imperiali perpetuo valituro,
eadem auctoritate & de praemissa potestatis plenitudine de-
cernentes, ut quemadmodum in praedicto regno Boemiae
a tempore, cujus contrarii non habetur memoria, jugiter
observatum existit, ita nulli prorsus principi, baroni, nobili,
militi, elienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum personae
seu incolae regni Boemiae saepedicti, cujuscunque status,
praeeminentiae, dignitatis vel conditionis existant vel existat,
a quibuseunque processibus, sententiis interlocutoriis vel
diffinitivis, sive praeceptis regis Boemiae aut quorumlibet
suorum judicum, neenon executionibus eorundem contra se
in regali judicio seu coram regis, regni, seu praedictorum
judicum tribunalibus faetis aut latis, habitis vel ferendis in
antea seu fiendis, liceat ad quodcunque aliud judicium appel-
lare; provocationes quoque seu appellationes hujusmodi, si
quas contra hoe interponi contigerit, eo ipso viribus non sub-
sistant & appellantes ipsi poenam perditionis causarum ipso
faeto se noverint incurrisse.
Caput IX, De auri,iargentietaliarum specierum
mineris.
Praesenti constitutione in perpetuum valitura statuimus
ac de certa scientia declaramus, quod successores nostri,
Boemiae reges, neenon universi & singuli principes electores,
ecclesiastici & seculares, qui perpetuo fuerint, universas auri
& argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi
& alterius cujuscunque generis metalli, ac etiam salis, tam
inventas quam inveniendas in posterum quibuscunque tempo-
ribus in regno praedicto ac terris & pertinentiis eidem regno
subjectis, necnon supradicti principes in principatibus, terris,