1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 40 —
ipsorum castellanorum emunitates praedictas, prout eis hactenus
rite usi sunt, de nostrae celsitudinis gratia, gloriae majestate;
praesentibus confirmamus.
Amplius autem, ut fida et merito commendanda et extol-
lenda preconiis dilectorum nostrorum fidelium burgensium
ciuitatis Budissinensis fldelitatis eximietas eo specialiorum
insigniatur, juxta nostrae regiae munificeneiae liberalitatem
prae eaeteris libertatum, beneficiorum et gratiarum muneribus,
quo ipsos prae ceteris ad nostrae celsitudinis gloriam ampli-
andam novimus inhiasse et laboriosis conatibus insudasse, et
ut etiam ex eo specialis commodi fructum consequantur et
obtineant, quo sub titulo dietae ciuitatis Budissinensis tota
marchia praedicta diseretivo nomine se tamquam a digniori
gaudet nuncupari: ipsam ciuitatem Budissin et eius burgenses
in perpetuum de nostrae liberalitatis munificeneia talium
libertatum priuilegiis insignimus, quod omnia allodia infra
unius dimidii milliaris spacium ab ipsa civitate Budissin
immediate mensurandum, quae ipsi cives aut alter ipsorum
jam justo possident titulo aut in futurum ipsos aut quemlibet
ipsorum legitime possidere contigerit, jure successionis heredi-
tarie eis approprianda duximus et incorporanda, per ipsos aut
alterum ipsorum iusto titulo perpetuo possidenda. Hoc adiecto
de nostrae regiae munificencia gratiae fulcimento, quod ipsi
cives aut alter ipsorum, quando et quociens dicta allodia infra
metas praedictas sita inter se mutuo emerint vel vendi-
derint, venditores resignare, emptores vero debito modo ea
recipere et per manum judicis civitatis Budissinensis here-
ditari, qui pro tempore fuerit, investiri ad eadem perpetuo
tenebuntur.
In cujus rei testimonium praesentes literas fieri et sigillo
majestatis nostrae jussimus communiri.
Dat. Pragae per manus vener. Johannis, Wissegradensis
praepositi, regni Boemiae cancellarii, principis nostri dilecti, II.
Kal. Sept. a. d. 1319, regnorum vero nostrorum a. IX?.
(Arch. S. Wenc. — Kühler Oberlausitz I. p. 164, —
Emil. III. 519.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile