EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

40

ipsorum castellanorum emunitates praedictas, prout eis hactenus rite usi sunt, de nostrae celsitudinis gratia, gloriae majestate; praesentibus confirmamus.

Amplius autem, ut fida et merito commendanda et extol- lenda preconiis dilectorum nostrorum fidelium burgensium ciuitatis Budissinensis fldelitatis eximietas eo specialiorum insigniatur, juxta nostrae regiae munificeneiae liberalitatem prae eaeteris libertatum, beneficiorum et gratiarum muneribus, quo ipsos prae ceteris ad nostrae celsitudinis gloriam ampli- andam novimus inhiasse et laboriosis conatibus insudasse, et ut etiam ex eo specialis commodi fructum consequantur et obtineant, quo sub titulo dietae ciuitatis Budissinensis tota marchia praedicta diseretivo nomine se tamquam a digniori gaudet nuncupari: ipsam ciuitatem Budissin et eius burgenses in perpetuum de nostrae liberalitatis munificeneia talium libertatum priuilegiis insignimus, quod omnia allodia infra unius dimidii milliaris spacium ab ipsa civitate Budissin immediate mensurandum, quae ipsi cives aut alter ipsorum jam justo possident titulo aut in futurum ipsos aut quemlibet ipsorum legitime possidere contigerit, jure successionis heredi- tarie eis approprianda duximus et incorporanda, per ipsos aut alterum ipsorum iusto titulo perpetuo possidenda. Hoc adiecto de nostrae regiae munificencia gratiae fulcimento, quod ipsi cives aut alter ipsorum, quando et quociens dicta allodia infra metas praedictas sita inter se mutuo emerint vel vendi- derint, venditores resignare, emptores vero debito modo ea recipere et per manum judicis civitatis Budissinensis here- ditari, qui pro tempore fuerit, investiri ad eadem perpetuo tenebuntur. In cujus rei testimonium praesentes literas fieri et sigillo majestatis nostrae jussimus communiri.

Dat. Pragae per manus vener. Johannis, Wissegradensis praepositi, regni Boemiae cancellarii, principis nostri dilecti, II. Kal. Sept. a. d. 1319, regnorum vero nostrorum a. IX?.

(Arch. S. Wenc. Kühler Oberlausitz I. p. 164, Emil. III. 519.



Text viewManuscript line view