1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 403 —
Inprimis siquidem promittentes bona nostra fide, sine
omni dolo et virtute juramenti, quod desuper ad evangelia
sancta juravimus, pro nobis necnon dictis filis et liberis
nostris, heredibus et successoribus nostris, regibus Franciae,
seu quorumeunque aliorum titulorum exstiterint, praefato
serenissimo prineipi Carolo, Romanorum Imperatori et regi
Boemiae, heredibus et successoribus suis, Boemiae regibus,
quod ammodo inantea ac etiam in ;perpetuum ipsorum et
cuiuslibet ex eis regales et boni atque perfecti amici erimus
et honorem, uberem statum, commodum et profectum eorum
semper promovebimus omnibus modis, adjutoris et ingeniis,
sicut unquam melius poterimus, ac universum damnum ipsorum,
quod eis in personis, honore vel rebus irrogari posset, dum
ad nostri notitiam pervenerit, fideliter avertemus, ipsosque et
eorum quemlibet ad resistendum omnibus eorum adversariis
et hostibus, qui talia damna contra eos seu eorum alterum
in praejudicium honoris, status et conditionis eorum quomodo-
libet molirentur, ipsosque praedictos Imperatorem et regem
. Boemiae adjuvabimus et fortificabimus tota nostra potentia,
consilio, auxilio et alio modo quo poterimus meliori, et realiter
et effective adversabimur et opponemus nos omnibus regibus,
principibus et aliis, cuiuscunque status, eminentiae aut dignitatis
existant, qui ipsorum dispendium, jacturam seu verecundiam
procurarent, et honorem, profectum et statum eorum custo-
diemus regaliter juxta posse.
Et ne post amicabilis huiusmodi unionis et amicitiae
gratam concordiam aliquae dubietates inter nos utrobique
quacunque ratione consurgant et ut futuris scandalis via seu
materia praecludatur, deliberatione matura rite promisimus,
videlieet quod nos ae dicti nostri filii et heredes supradictum
Imperatorem in possessione omnium et singulorum, civitatum,
terrarum, castrorum, jurisdictionum, dominiorum, pertinentium
et jurium ad imperium Romanum quomodolibet spectantium,
ubicunque talia fuerint constituta, non impediemus aut inva-
demus, seu de talibus praedictis juribus et possessionibus,
sicut exprimuntur superius, nos intromittemus, vel invadi,
molestari aut se de his intromitti constituemus, patiemur et
96*
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile