EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

403

Inprimis siquidem promittentes bona nostra fide, sine omni dolo et virtute juramenti, quod desuper ad evangelia sancta juravimus, pro nobis necnon dictis filis et liberis nostris, heredibus et successoribus nostris, regibus Franciae, seu quorumeunque aliorum titulorum exstiterint, praefato serenissimo prineipi Carolo, Romanorum Imperatori et regi Boemiae, heredibus et successoribus suis, Boemiae regibus, quod ammodo inantea ac etiam in ;perpetuum ipsorum et cuiuslibet ex eis regales et boni atque perfecti amici erimus et honorem, uberem statum, commodum et profectum eorum semper promovebimus omnibus modis, adjutoris et ingeniis, sicut unquam melius poterimus, ac universum damnum ipsorum, quod eis in personis, honore vel rebus irrogari posset, dum ad nostri notitiam pervenerit, fideliter avertemus, ipsosque et eorum quemlibet ad resistendum omnibus eorum adversariis et hostibus, qui talia damna contra eos seu eorum alterum in praejudicium honoris, status et conditionis eorum quomodo- libet molirentur, ipsosque praedictos Imperatorem et regem . Boemiae adjuvabimus et fortificabimus tota nostra potentia, consilio, auxilio et alio modo quo poterimus meliori, et realiter et effective adversabimur et opponemus nos omnibus regibus, principibus et aliis, cuiuscunque status, eminentiae aut dignitatis existant, qui ipsorum dispendium, jacturam seu verecundiam procurarent, et honorem, profectum et statum eorum custo- diemus regaliter juxta posse.

Et ne post amicabilis huiusmodi unionis et amicitiae gratam concordiam aliquae dubietates inter nos utrobique quacunque ratione consurgant et ut futuris scandalis via seu materia praecludatur, deliberatione matura rite promisimus, videlieet quod nos ae dicti nostri filii et heredes supradictum Imperatorem in possessione omnium et singulorum, civitatum, terrarum, castrorum, jurisdictionum, dominiorum, pertinentium et jurium ad imperium Romanum quomodolibet spectantium, ubicunque talia fuerint constituta, non impediemus aut inva- demus, seu de talibus praedictis juribus et possessionibus, sicut exprimuntur superius, nos intromittemus, vel invadi, molestari aut se de his intromitti constituemus, patiemur et

96*



Text viewManuscript line view