Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 361 —
exinde nostram conditionem fieri meliorem, serenissimo ac in-
vietissimo principi et domino, d. Carolo Rom. s. a. et B. regi,
domino nostro gratioso, pro se et suis heredibus ac suis suc-
cessoribus, regibus Boemiae et eiusdem regni coronae, ementi
et recipienti civitatem nostram Frankenstein cum districtu mona-
sterii Kamentz, talia a nostro ducatu separantes et omnimodo dis-
jungentes, cum vasallis, vasallagiis, feudis, feudatariis, militibus,
agricolis et censitis, supremis et inferioribus, judiciis, judici-
alibus reditibus, censibus, proventibus, obventionibus, emolu-
mentis, Jure patronatus ecclesiarum, quod extra venditionis
contractum cum universitate transire decernimus, montibus,
planis, silvis, rubetis, virgultis, venationibus, aucupationibus,
aquis et aquarum deeursibus, molendinis, lacubus, piscinis,
stagnis, paludibus, piscaturis, cum omnibus juribus, jurisdicti-
onibus, dominiis, libertatibus, honoribus, honorationibus, utili-
tatibus et obventionibus, quae in, sub et super terram hactenus
habita et obventa sunt, haberi seu inveniri poterunt in futurum
quoquomodo, quibus etiam specialibus nominibus et vocabulis
valeant desienari, justo venditionis titulo vendidimus, dedimus
et resignavimus et praesentibus resignamus, pro VI m. mar-
carum grossorum Pra ensium polonici numeri, XLVIII grossos
pro marca qualibet computando, quas nobis solutas, datas et
numeratas protestamur et dicimus et in usus nostros utiles
et beneplacitos applicatas.
Universos et singulos milites, clientes, scultetos, cives
et quoscunque inhabitatores civitatis, districtus et territorii
Frankenstein ab omnibus homaaiis, juramentis, promissis foede-
ribus et aliis quibuscunque respectibus, quos et quae ad nos
velut principem et dominum suum hactenus habuisse noscuntur
et habere debebant, de bona voluntate et certa nostra scientia
pro nobis, heredibus et successoribus nostris praedictis absol-
ventes, ipsos et eorum quemlibet, heredes et successores eorum
ad praefatos dominum nostrum regem, heredes et successores
ipsius reges DB. et eiusdem regni coronam, in perpetuum
remittentes, ita videlicet, quod ad praefatum dominum nostrum
regem, heredes et successores ipsius reges B. et ad ipsius regni
coronam in perpetuum tanquam ad verum, ordinarium et natu-