EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

361

exinde nostram conditionem fieri meliorem, serenissimo ac in- vietissimo principi et domino, d. Carolo Rom. s. a. et B. regi, domino nostro gratioso, pro se et suis heredibus ac suis suc- cessoribus, regibus Boemiae et eiusdem regni coronae, ementi et recipienti civitatem nostram Frankenstein cum districtu mona- sterii Kamentz, talia a nostro ducatu separantes et omnimodo dis- jungentes, cum vasallis, vasallagiis, feudis, feudatariis, militibus, agricolis et censitis, supremis et inferioribus, judiciis, judici- alibus reditibus, censibus, proventibus, obventionibus, emolu- mentis, Jure patronatus ecclesiarum, quod extra venditionis contractum cum universitate transire decernimus, montibus, planis, silvis, rubetis, virgultis, venationibus, aucupationibus, aquis et aquarum deeursibus, molendinis, lacubus, piscinis, stagnis, paludibus, piscaturis, cum omnibus juribus, jurisdicti- onibus, dominiis, libertatibus, honoribus, honorationibus, utili- tatibus et obventionibus, quae in, sub et super terram hactenus habita et obventa sunt, haberi seu inveniri poterunt in futurum quoquomodo, quibus etiam specialibus nominibus et vocabulis valeant desienari, justo venditionis titulo vendidimus, dedimus et resignavimus et praesentibus resignamus, pro VI m. mar- carum grossorum Pra ensium polonici numeri, XLVIII grossos pro marca qualibet computando, quas nobis solutas, datas et numeratas protestamur et dicimus et in usus nostros utiles et beneplacitos applicatas.

Universos et singulos milites, clientes, scultetos, cives et quoscunque inhabitatores civitatis, districtus et territorii Frankenstein ab omnibus homaaiis, juramentis, promissis foede- ribus et aliis quibuscunque respectibus, quos et quae ad nos velut principem et dominum suum hactenus habuisse noscuntur et habere debebant, de bona voluntate et certa nostra scientia pro nobis, heredibus et successoribus nostris praedictis absol- ventes, ipsos et eorum quemlibet, heredes et successores eorum ad praefatos dominum nostrum regem, heredes et successores ipsius reges DB. et eiusdem regni coronam, in perpetuum remittentes, ita videlicet, quod ad praefatum dominum nostrum regem, heredes et successores ipsius reges B. et ad ipsius regni coronam in perpetuum tanquam ad verum, ordinarium et natu-



Text viewManuscript line view