1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 276 —
dignitatem sui voeatura et vocata coronationi reginae debet:
semper interesse, cireumstantibus eam baronibus et matronis
nobilioribus regni Boemiae.
In oblatione vero, in pace ferenda et in communione
penitus est ordo regis superius annotatus observaudus.
Sequitur benedictio vexilli: ,Inelina Domine aurem tuam
ad preces nostrae humilitatis et per interventum beati Michaelis
archangeli tui divinarumque coelestium virtutum praesta nobis
auxilium dexterae tuae, ut sicut benedixisti Abraham adversus
quinque reges triumphantem atque David regem in tui nominis
laude triumphales congressus exercentem, benedicere et sancti-
ficare digneris hoc vexillum, quod ob defensionem sanctae
ecclesiae contra hostilem rabiem defertur, quatenus per vir-
tutem sauctae crucis triumphum et vietoriam se ex hostibus
acquisisse laetentur. Qui cum patre...*
Hie finitur coronatio et immediate sequitur evangelium
secundum Mathaeum: ,Ín illo tempore ... Abeuntes pharisaei
consilium inierunt, ut raperent Jesum in sermone — et quae
sunt Dei, Deo.*
Et notandum, quod dum legitur evangelium, rex et regina
debent deponere coronas suas, et lecto evangelio maior inter
archiepiscopos vel episcopos accipit librum evangelii et defert
domino regi osculandum et postea reginae et postea domino
archiepiscopo missam celebranti. Credo dicitur et offertorium:
intendo voci orationis meae rex meus et Deus meus, quoniam
ad te orabo Domine.“ Post offertorium vero barones vel magnates
deducunt regem ad altare, coronam eius coram eo deferentes,
rex autem debet offerre unum panem album et armillam argen-
team plenam vino et aurum, prout regiae dignitati videbitur
expedire, et regina similiter; et in eundo et redeundo gladius
nudus deferatur coram rege et sceptrum. ,Munera quaesumus
domine — te largiente usqne quaque proficiant. Per eundem . . .*
Sequitur benedictio solempnis super regem et populum
ante Agnus dei: ,Ommnipotens Deus carismatum suorum nos
locuplet iocunditate et regem nostrum ecclesiasticae pacis
perfrui faciat tranquillitatem. Amen. Angelum sanctum ubique
ei custodem tribuat et defensorem tam sibi, quam nobis vir-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile