EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

276

dignitatem sui voeatura et vocata coronationi reginae debet: semper interesse, cireumstantibus eam baronibus et matronis nobilioribus regni Boemiae.

In oblatione vero, in pace ferenda et in communione penitus est ordo regis superius annotatus observaudus.

Sequitur benedictio vexilli: ,Inelina Domine aurem tuam ad preces nostrae humilitatis et per interventum beati Michaelis archangeli tui divinarumque coelestium virtutum praesta nobis auxilium dexterae tuae, ut sicut benedixisti Abraham adversus quinque reges triumphantem atque David regem in tui nominis laude triumphales congressus exercentem, benedicere et sancti- ficare digneris hoc vexillum, quod ob defensionem sanctae ecclesiae contra hostilem rabiem defertur, quatenus per vir- tutem sauctae crucis triumphum et vietoriam se ex hostibus acquisisse laetentur. Qui cum patre...*

Hie finitur coronatio et immediate sequitur evangelium secundum Mathaeum: ,Ín illo tempore ... Abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut raperent Jesum in sermone et quae sunt Dei, Deo.*

Et notandum, quod dum legitur evangelium, rex et regina debent deponere coronas suas, et lecto evangelio maior inter archiepiscopos vel episcopos accipit librum evangelii et defert domino regi osculandum et postea reginae et postea domino archiepiscopo missam celebranti. Credo dicitur et offertorium: intendo voci orationis meae rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo Domine. Post offertorium vero barones vel magnates deducunt regem ad altare, coronam eius coram eo deferentes, rex autem debet offerre unum panem album et armillam argen- team plenam vino et aurum, prout regiae dignitati videbitur expedire, et regina similiter; et in eundo et redeundo gladius nudus deferatur coram rege et sceptrum. ,Munera quaesumus domine te largiente usqne quaque proficiant. Per eundem . . .*

Sequitur benedictio solempnis super regem et populum ante Agnus dei: ,Ommnipotens Deus carismatum suorum nos locuplet iocunditate et regem nostrum ecclesiasticae pacis perfrui faciat tranquillitatem. Amen. Angelum sanctum ubique ei custodem tribuat et defensorem tam sibi, quam nobis vir-



Text viewManuscript line view