Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1589. 93
Moravis item de conventibus pro ipsorum arbitrio celebrandis et de ceteris
articulis ad nos relatis responsum, habita prius cum freguentibus Bohemiae consiliariis
nostris matura super iis omnibus deliberatione, dedimus, et non ex capite nostro.
Moravorum instructionem, quacum legatos in Hungariam missuri erant, non
ob id, uti suspicantur, nobis ostendendam postulavimus, nunquam enim illis diffisi
sumus, sed quia prius ultro se id facturos nobis promiserant, quod dubitabamus,
num scirent ipsi, quo in statu essent cum Joanne rege res nostrae, ut si nescirent,
opusque esset aliqua admonitione, id faceremus illisque ostenderemus. Si enim illis
diffideremus, multis justisque de causis eam legationem impedire poteramus. Et
vicissim si non uti fideles nobiscum agere vellent, posse illos aliam instructionem
nobis ostendendam dare, et aliam, cum qua legati proficiscerentur, conficere, id non
ignorabamus, sed optime intelligebamus.
Porro id, quod de fide et religione suae SMti objicitur, coram Deo et homi-
nibus ei injuria fit, excusatumque se Deo et hominibus in ea parte ducit, quia in
tota ea re et negotio nihil aliud, nisi divinae Mtis honorem et gloriam spectat,
inque regno Bohemiae et marchionatu Moraviae neminem ob fidem quicquam a sua
Mte hactenus grave perpessum esse, et contra fidem sub utraque ne actum quidem
aliquid molitumve esse. Contra vero alias sectas Suae Mtis antecessores longe severius
se gesserunt, pluraque, quam Sua SMs, et graviora egerunt. Cum tamen Sua SMs
nonnisi his sub una et sub utraque juramento sit obstricta, quin etiam ultro illis
sub utraque sese offere dignata est, se illos quoad liceat esse tutaturam, non enim
illam fidem unquam damnare est dignata. Ceteras vero sectas, utpote erroneas, mi-
nime esse ferendas aut fovendas, neque id diu poterit ferri contra fidem, sed potius
contra errores. Nam in Moravia certum est complures esse, qui nec de Deo, nec de
Sacramentis, nec de resurrectione quiequam credunt: tales igitur, qui pecudum instar
sunt, quomodo Suae Mti ferendi sunt, cum vetus et nova lex principes populi
jubeat, novis sectis et erroribus obsistere easque extirpare. Spectetur vero maxima
caecitas et inconstantia ac levitas novorum dogmatistarum, qui asserunt fidem debere
esse liberam nec coactam, cum tamen ipsi, Lutherani videlicet et Zvingliani, neminem
ferant, qui ab illis dissentiat, sed varie illos affligentes exilio, bonorum direptione
et aliis eiusmodi injuriis et gravaminibus a se abigunt et repellunt. Nec fides sub
utraque, quae in regno Bohemiae viget, in eo numero est censenda, nec illi ipsi novi
dogmatistae se illam tenere vere gloriantur, cum in plurimis dissideant maxime
a Bohemis.
Item quot et quales blasphemiae fuerint contra Deum, Beatam Virginem et
sanctos, num tolerandae illae sunt, ac non metuenda nobis Dei vindicta, qui id
patiamur? Homo hominem amicum ab obtrectatoribus defendit ; nos, qui Dei sumus