Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
90 A. XXXII. Dopisy pánův Jana a Vojtěcha z Pernšteina
Suae Mtis (cur autem Joannes aperte non sit nominatus, non latet eos).
Certum tamen est, tum Suam Mtem nullos habuisse alios, nisi ipsum. Quod
vero queruntur eo bello excitatum aliud longe gravius periculosiusqne cum
Turcarum imperatore, id non Suae Mtis causa factum nec ex hoc natum est. Siquidem
Ludovici regis temporibus Hungariam primo invaserant Turcae, regem cum exercitu
profligaverant, nec rege vita functo, quieturi erant, quin redirent longiusque progre-
derentur; tantumque abest, ut Sua Ms Turcici belli sit aut unquam fuerit author,
ut etiam foedus pacemque cum Turca satis aequis et honestis conditionibus inierit
absque ullius tributi pensione, quam tamen ille ut perfidus fregit et violavit; quodque,
Sj aequi rerum aestimatores esse vellent, hi quicunque talia de sua S. Mte sentiunt,
dubio procul invenirent: his multisque aliis de causis plus gratiae et favoris Suam
Mtem quam odii promeruisse apud suos subditos. Nam et vivo Ludovico etiam rege
pro defensione christianitatis et suorum dominiorum illi per triennium singulis annis
XL millia florenorum exposuit. Et si id tune temporis, cum ipse regnet, illos relin-
quere juste potuit, aut a quo alio eiusmodi auxilia petere in tanta necessitate debuit,
nisi a suis subditis?
Conventus particulares per districtus regni habendos sine regio consensu, non
sine matura deliberatione, multorumque in Bohemia consilio, uti reipublicae noxios
anteaque non consuetos, statim principio regni sui ut prohibere dignaret, Sua Ms est
persuasa, nisi forte magna et ardua necessitate id exigente, et in absentia Suae Mtis
faciendum esset cum consensu eorum vel eius, cui SMs eam potestatem demandasset,
et ad quem id ex officio pertineret.
De regni vero finibus cognoscendis ac determinandis nunquam non diligen-
tissime Sua Ms in consilio retulit, suasit, commissarios ex communi consilio ad id
delegit, idque non semel, sed saepius fecit. Hi tamen vel non convenerunt, vel aliqui
convenerunt, aliqui vero id neglexerunt, praesentesque absentibus tractare nihil vo-
luerunt, et sic semper re infecta discessum est, non Mtis Suae culpa quidem, sed
ipsorum negligentia. Id vero sic esse: Suam Mtem, ne quid in ea re violenter age-
retur, prohibuisse, quia omnia prius tentanda censet, quam ad manus veniatur, deinde
in eiusmodi actionibus non solum principia, sed finem spectandum esse. Principes
imperii regno vicinos his praesertim temporibus in amicitia potius esse- retinendos,
quam offendendos aut alienandos, quibus ipsi regnicolae semper suaserunt, ut Sua Ms
imprimis ab illis auxilia contra Turcas peteret. Praeterea Suae SMti minime admit-
tendum fuisse, ut ex regno Bohemiae bellum in Germaniam moveretur. "Verum si
tentatis prius omnibus profici nihil poterit, Suam SMtem non defuturam suo regno,
quod in primis charum habet.
Deinde quod queruntur in dietis publieis nos polliceri acturos de his, quae
concernunt regnum, et aliis, quae aliquando privatae personae conqueruntur; con-