EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

cum maximo clamore invadentes, variis modis cunctos vita privaverunt. Colligen- tes vero arma et vestes occisorum, easdem galeas cristatas capitibus imponentes acceptisque vexillis interemptorum naves eorum intraverunt et ipsis cum gaudio prestolantibus naves sequentibus cum principibus appropinquaverunt. Quibus illi signis innuebant, acsi eos post victoriam ad terram invitarent. Princeps suos existimans iussit velocius appropinquare. Cumque essent circa litus cognoscentes, quod essent illusi, fugere non valuerunt, nam magna multitudo armatorum de foveis exiens et de fossis cum illis, *qui erant in navibus**, prestolantibus ipsos cum ingenti impetu occiderunt, principem quoque Holandie cum aliis principibus captivaverunt. Cumque flexis genibus unus principum pro principe Holandie exoraret, ut eo vivo dimisso intromitterent se de suo principatu, at illi consilio prehabito non? consenserunt et illico unam manum prefato principi iubent amputare. Et iterum preces porriguntur, ut saltem tunc eorum furia cessaret, at illi viri impii omnibus membris truncatis corpus eius equis per varia loca traxerunt. Porro principem, qui se pro eo morti exponebat, decollare iusserunt, omnem quoque miliciam eorum excellentem crudeliter interfecerunt* procul omni pietati. O, quanta et qualis extitit malicia illorum virorum crudelior ferociorque ferarum ferocitate, nam leones humiliatis et prostratis hominibus parcunt nullam molestiam inferentes et ab eis specie differentes, sed hii malicie veneno referti hominem ad ymaginem Dei* creatum, formidinem divinam po- stergantes, fraudulose exterminaverunt. Et hec malicia effrenata est hostis sapien- cie, degenerat a racione, excedit iusticie mensuram, amiciciam rumpit, concor- diam perimit, pectoris auffert pacem, hanc ira inflammat, furor exasperat, cecitas indurat. Porro principes cum suis ab eis interempti vere sapiencie principes non extiterunt, nam bona gracie, bona nature propter bona fortune perniciose perdiderunt. Inter cetera quoque Dei dona minus® donum Dei est mundus iste cum suis diviciis et deliciis et corporales creature, maius, guod ad ymaginem suam hominem fecit et naturalibus donis mirifice perfecit, maximum est, guod hominem redemit et sacramentis mundando doctrina evangelica illustravit, pre- maximum est gracia Dei" et dona Spiritus sancti, supereminens et excellentissi- mum est future glorie et premium vite eterne.

à *-* W|que in manibus erant H

b non Wl om. H

* interfecerunt H l interficiunt W

d pietati fro pietate

Dei Wl om H

f pectoris W | per terram H

minus W (secundum Loserth, nunc laes.) | merito H

h Dei Wlrei H

1) Guilelmus IV. die 27^ m. Septembris a. 1345 sagitta percussus apud Starvoren mortuus est.

190


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile