FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
cum maximo clamore invadentes, variis modis cunctos vita privaverunt. Colligen-
tes vero arma et vestes occisorum, easdem galeas cristatas capitibus imponentes
acceptisque vexillis interemptorum naves eorum intraverunt et ipsis cum gaudio
prestolantibus naves sequentibus cum principibus appropinquaverunt. Quibus illi
signis innuebant, acsi eos post victoriam ad terram invitarent. Princeps suos
existimans iussit velocius appropinquare. Cumque essent circa litus cognoscentes,
quod essent illusi, fugere non valuerunt, nam magna multitudo armatorum de
foveis exiens et de fossis cum illis, *qui erant in navibus**, prestolantibus ipsos
cum ingenti impetu occiderunt, principem quoque Holandie cum aliis principibus
captivaverunt. Cumque flexis genibus unus principum pro principe Holandie
exoraret, ut eo vivo dimisso intromitterent se de suo principatu, at illi consilio
prehabito non? consenserunt et illico unam manum prefato principi iubent
amputare. Et iterum preces porriguntur, ut saltem tunc eorum furia cessaret, at
illi viri impii omnibus membris truncatis corpus eius equis per varia loca
traxerunt. Porro principem, qui se pro eo morti exponebat, decollare iusserunt,
omnem quoque miliciam eorum excellentem crudeliter interfecerunt* procul
omni pietati. O, quanta et qualis extitit malicia illorum virorum crudelior
ferociorque ferarum ferocitate, nam leones humiliatis et prostratis hominibus
parcunt nullam molestiam inferentes et ab eis specie differentes, sed hii malicie
veneno referti hominem ad ymaginem Dei* creatum, formidinem divinam po-
stergantes, fraudulose exterminaverunt. Et hec malicia effrenata est hostis sapien-
cie, degenerat a racione, excedit iusticie mensuram, amiciciam rumpit, concor-
diam perimit, pectoris“ auffert pacem, hanc ira inflammat, furor exasperat, cecitas
indurat. Porro principes cum suis ab eis interempti vere sapiencie principes non
extiterunt, nam bona gracie, bona nature propter bona fortune perniciose
perdiderunt. Inter cetera quoque Dei dona minus® donum Dei est mundus iste
cum suis diviciis et deliciis et corporales creature, maius, guod ad ymaginem suam
hominem fecit et naturalibus donis mirifice perfecit, maximum est, guod
hominem redemit et sacramentis mundando doctrina evangelica illustravit, pre-
maximum est gracia Dei" et dona Spiritus sancti, supereminens et excellentissi-
mum est future glorie et premium vite eterne.
à *-* W|que in manibus erant H
b non Wl om. H
* interfecerunt H l interficiunt W
d pietati fro pietate
€ Dei Wl om H
f pectoris W | per terram H
€ minus W (secundum Loserth, nunc laes.) | merito H
h Dei Wlrei H
1) Guilelmus IV. die 27^ m. Septembris a. 1345 sagitta percussus apud Starvoren mortuus est.
190