EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

CAPITULUM (VII.) XV.

*De vaticinio astrologorum et** de ruina pontis Pragensis.

*Anno Domini MCCCXLII? nova venerunt ab astronomis, qui sunt Parisius et in Monte Pessolano, que in hiis versibus continentur:

Per motus syderum semper variacio rerum accidit in mundo, de quo nunc iudicium do. Anno milleno tria C quarto quadrageno nonas Novembris fit eclipsis denique Solis hora mox prima, quod nostrum maxime clima turbabit, mala multa dabit, fama debilitabit, *nam tunc regnabit Saturnus et hec agitabit; et venient multa post hec mundo nocitura.*^ Hiis dictis multi non credunt, sed quasi stulti leti nunc vivunt, qui tunc fame forte peribunt, sed valet ista Deus, si vult, avertere solus, mundo nocere poterit terra neque polus,

qui caute" sibi provideat tamen ante.

Ista tamen dicta non sunt verificata sicut exitus rei in suo tempore com- probavit,

*Anno Domini M°CCC°XLII°* in vigilia Purificacionis sancte Marie Virgi- nis" calido vento australi preambulo, quem pluvia quasi vernalis fuit subsecuta, post durissimam hyemem et gravissimam, in qua multitudo hominum in Boemia et in aliis terris nimio frigore fuit extincta, factum est grande diluvium per impetum aque nivealis et pluvialis et propter ingentem molem et spissitudinem glacieif ruptus est pons Pragensis in pluribus locis, quod vix quarta pars de ipso remansit, verumtamen aquarum impetu" debilitata. Et omnia molendina et obsta- cula sunt destructa, pluresque ville circa littora site cum hominibus et ceteris animalibus sunt absorpte et suffocate. In toto quoque mundo' tunc temporis

sf!

à *-* HW | deest P

b *-* WI versus in inverso ordine H

* caute WI hoc calice H

9 *-* HWI dest P

* *-* P| Eodem anno H /aes. W

£ Virginis Pl om H lacs. W

et spissitudinem glaciei P | glaciei et spissitudinem H W h impetu P | et glaciali impetu concussa et HW

! mundo P lorbe terrarum H lacs. W

1) Die 1^ mensis Februarii.

177


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile