EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

[2]

[3]
CAPITULUM (VII.) XV.

[4]
*De vaticinio astrologorum et** de ruina pontis Pragensis.

[5]
*Anno Domini MCCCXLII? nova venerunt ab astronomis, qui sunt Parisius
[6]
et in Monte Pessolano, que in hiis versibus continentur:

[7]
Per motus syderum semper variacio rerum
[8]
accidit in mundo, de quo nunc iudicium do.
[9]
Anno milleno tria C quarto quadrageno
[10]
nonas Novembris fit eclipsis denique Solis
[11]
hora mox prima, quod nostrum maxime clima
[12]
turbabit, mala multa dabit, fama debilitabit,
[13]
*nam tunc regnabit Saturnus et hec agitabit;
[14]
et venient multa post hec mundo nocitura.*^
[15]
Hiis dictis multi non credunt, sed quasi stulti
[16]
leti nunc vivunt, qui tunc fame forte peribunt,
[17]
sed valet ista Deus, si vult, avertere solus,
[18]
mundo nocere poterit terra neque polus,

[19]
qui caute" sibi provideat tamen ante.

[20]
Ista tamen dicta non sunt verificata sicut exitus rei in suo tempore com-
[21]
probavit,

[22]
*Anno Domini M°CCC°XLII°* in vigilia Purificacionis sancte Marie Virgi-
[23]
nis" calido vento australi preambulo, quem pluvia quasi vernalis fuit subsecuta,
[24]
post durissimam hyemem et gravissimam, in qua multitudo hominum in Boemia
[25]
et in aliis terris nimio frigore fuit extincta, factum est grande diluvium per
[26]
impetum aque nivealis et pluvialis et propter ingentem molem et spissitudinem
[27]
glacieif ruptus est pons Pragensis in pluribus locis, quod vix quarta pars de ipso
[28]
remansit, verumtamen aquarum impetu" debilitata. Et omnia molendina et obsta-
[29]
cula sunt destructa, pluresque ville circa littora site cum hominibus et ceteris
[30]
animalibus sunt absorpte et suffocate. In toto quoque mundo' tunc temporis

[31]
sf!

[32]

[33]
à *-* HW | deest P

[34]
b *-* WI versus in inverso ordine H

[35]
* caute WI hoc calice H

[36]
9 *-* HWI dest P

[37]
* *-* P| Eodem anno H /aes. W

[38]
£ Virginis Pl om H lacs. W

[39]
et spissitudinem glaciei P | glaciei et spissitudinem H W
[40]
h impetu P | et glaciali impetu concussa et HW

[41]
! mundo P lorbe terrarum H lacs. W

[42]
1) Die 1^ mensis Februarii.

[43]
177


Text viewFacsimile