1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus 1.
Austrie opem ferret - *sunt etenim hii in continuo conflictu pro Karinthie du-
catu'*, Hiis diebus Luduicus Bavarus ad regem Boemie misit suos legatos, per^
quos Egram civitatem castra quoque eidem coniuncta reddi imperio minis apositis
requisivit; qui congruo responso accepto a rege sine fine sunt reversi in regionem
suam.
Eodem anno rex cum multitudine pugnatorum contra duces Austrie pro-
cedit, quorum terras aquilonari parte Danubii per totum tempus quadragesime
plurimum ferro turbavit multosque peremit et igne plura consumpsit et multas
municiones expugnavit necnon muratas aliquas cepit civitates, multos nobiles et
mediocres captivavit. Porro dux Austrie, in campis sue terre iacens cum duobus
milibus galeatis et cum aliis XX milibus hominibus ad prelium expeditis, invadere
regem Boemie, qui duo milia et CCC*' galeatos et XV milia peditum habuit
electorum, prelio non presumpsit. Sed pro certo intelligens, quod rex Boemie ad
hoc omnino se disponeret, ut ipsum ducem in crastino invaderet pugnando, dux
in nocte, que sequitur beati Georgii diem!, cum toto suo exercitu clam fugit; post
quem nemo in castris, que fuit metatus, de mane fuit inventus. Ex hac fuga maior
fit exercitui regis audacia, et iam securi se diffundunt per villas et castella faciendo
dampna.
Eis arridente fortuna tandem rex Boemie suis aliqualiter negociis ibidem*
dispositis et suis hominibus in municionibus acquisitis pro custodia derelictis cum
quibusdam stipendiariis Pragam rediit? et ibidem magnam pecuniam congregavit.
Ipse namque ex quorundam informacione Prage in synagoga Iudeorum fodi fecit
et circiter duo milia marcarum in auro et argento sub terra invenit. Fodi quoque
circa sepulchrum beati Adalberti in ecclesia Pragensi precepit, sed pecuniam non
invenit. Sed de hoc multi fuerunt scandalisati de sua avaricia admirantes. Post hoc
Iudeos mandavit per totum regnum suum captivari et ab ipsis maximam
pec[c]uniam extorsit. His diebus rex taliam sive exaccionem, que ungelt vulgariter
dicitur, universis sui regni civitatibus et oppidis forensibus inposuit, ex quo maxi-
ma in populo turbacio fuit facta. Omnes, tam clericum? quam laycum, hec vexacio
includit, igitur maxima pec[c]unia cum magno gravamine pauperum et mo-
nasteriorum et incolarum regni congregata cito dispergitur, stipendiariis pars
solvitur, pars extra terram emittitur et reliqua totaliter dissipatur.
His peractis rex in Moraviam cum exercitu proficiscitur?, et tunc inter
ipsum et Karulum, regem Ungarie et Casymirum, regem Polonie, consilium
*-* Wisuntet H
per Wl om. H
ibidem H | in brevi W
clericum H | clerum W
1) Dies 23" mensis Aprilis.
2) Die 24^ m. Май а. 1336.
3) Praga die 21? m. lunii abüt.
now»
a
162
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile