EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus 1.

Austrie opem ferret - *sunt etenim hii in continuo conflictu pro Karinthie du- catu'*, Hiis diebus Luduicus Bavarus ad regem Boemie misit suos legatos, per^ quos Egram civitatem castra quoque eidem coniuncta reddi imperio minis apositis requisivit; qui congruo responso accepto a rege sine fine sunt reversi in regionem suam.

Eodem anno rex cum multitudine pugnatorum contra duces Austrie pro- cedit, quorum terras aquilonari parte Danubii per totum tempus quadragesime plurimum ferro turbavit multosque peremit et igne plura consumpsit et multas municiones expugnavit necnon muratas aliquas cepit civitates, multos nobiles et mediocres captivavit. Porro dux Austrie, in campis sue terre iacens cum duobus milibus galeatis et cum aliis XX milibus hominibus ad prelium expeditis, invadere regem Boemie, qui duo milia et CCC*' galeatos et XV milia peditum habuit electorum, prelio non presumpsit. Sed pro certo intelligens, quod rex Boemie ad hoc omnino se disponeret, ut ipsum ducem in crastino invaderet pugnando, dux in nocte, que sequitur beati Georgii diem!, cum toto suo exercitu clam fugit; post quem nemo in castris, que fuit metatus, de mane fuit inventus. Ex hac fuga maior fit exercitui regis audacia, et iam securi se diffundunt per villas et castella faciendo dampna.

Eis arridente fortuna tandem rex Boemie suis aliqualiter negociis ibidem* dispositis et suis hominibus in municionibus acquisitis pro custodia derelictis cum quibusdam stipendiariis Pragam rediit? et ibidem magnam pecuniam congregavit. Ipse namque ex quorundam informacione Prage in synagoga Iudeorum fodi fecit et circiter duo milia marcarum in auro et argento sub terra invenit. Fodi quoque circa sepulchrum beati Adalberti in ecclesia Pragensi precepit, sed pecuniam non invenit. Sed de hoc multi fuerunt scandalisati de sua avaricia admirantes. Post hoc Iudeos mandavit per totum regnum suum captivari et ab ipsis maximam pec[c]uniam extorsit. His diebus rex taliam sive exaccionem, que ungelt vulgariter dicitur, universis sui regni civitatibus et oppidis forensibus inposuit, ex quo maxi- ma in populo turbacio fuit facta. Omnes, tam clericum? quam laycum, hec vexacio includit, igitur maxima pec[c]unia cum magno gravamine pauperum et mo- nasteriorum et incolarum regni congregata cito dispergitur, stipendiariis pars solvitur, pars extra terram emittitur et reliqua totaliter dissipatur.

His peractis rex in Moraviam cum exercitu proficiscitur?, et tunc inter ipsum et Karulum, regem Ungarie et Casymirum, regem Polonie, consilium

*-* Wisuntet H

per Wl om. H

ibidem H | in brevi W clericum H | clerum W 1) Dies 23" mensis Aprilis.

2) Die 24^ m. Май а. 1336.

3) Praga die 21? m. lunii abüt.

now»

a

162



Text viewManuscript line view