EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

diffinitas et nichil aliud fore senciendum, nisi? quod tenet sancte Romane ecclesie vera fides: "Volumus igitur, quod ulterius ab huiusmodi questionibus cessetis, que plus scandalum generant quam doctrinam, sed state in fide vera, viriliter agite et omnia vestra fiant in karitate." Tercium consistorium habuit dominus papa pub- licum, in quo plurima bona dixit, et diversas constituit laudabiles constituciones. Huius rei gracia omnes, qui sunt in curia, dant huic domino pape laudabile testi- monium, gloriam et honorem.

Insuper! mandavit, ut nullus cardinalium amodo haberet redditus abba- ciarum vel prioratum, nec munera reciperent ab homine quocunque, sed redditibus suorum beneficiorum et obvencionum camere essent contenti, et qui- cunque inter eos esset egens, quod illius supplere vellet egestatem. Et qui invenit multas peticiones ante multa tempora signatas in sua camera et ideo non traditas personis, quibus debebantur, et estimavit, quod manus cubiculariorum, qui tra- dere debuerant, auro non ungebantur, unde mandavit, quod nullus eorum vel hostiariorum vel aliorum quorumcunque peccuniam recipiat a quocunque, sed quilibet de suo stipendio sit contentus. Preterea constituit tres marscalcos, quorum quilibet regat suum officium per sex menses, qui nullum precium sanguinis, scilicet a meretricibus recipiant, nec aliquem iniuriose molestent. Quibus sex men- sibus elapsis de sua administracione faciat racionem et cum hoc stabit per certos dies de ipsa cuicunque* querulanti. Item statuit, ut omnes prelati et episcopi usque nunc in curia constituti preter illos, qui habent officia, vadant ad suas ecclesias, donec, si quando eos necessarios habuerit, per ipsum vocentur. Item statuit, quod quilibet clericus moriens in curia Romana aut laycus de suis bonis quibuscunque pro salute anime sue libere possit ordinare. Multa eciam alia bona salubria ordinavit, que causa brevitatis hic non sunt scripta. Deinde omnes prelatos tam simplices quam religiosos cum magna hilaritate ad osculum pedum suorum suscepit.

O, Benedicte, tuum benedictum si modereris nomen cum facto, tunc benedictus eris.

Et quia in curia Romana est eciam constitucio disputata de Christi pauper- tate, unde de ipsa versus notentur:

De paupertate Christi si queritur a te,

quid sit credendum, tu dic, hoc esse tenendum, quod tenet ecclesia Romana, fides quoque dya dives pauper erat, sicut voluit. Modo querat

si quis fors a te, quid sit de proprietate

2 nisi Wl om H

b state Em (cf. ChronAr) | stare HW

< cuicunque Em (cf. ChronAr) | quicunque H_ las. W 1) Insuper...sortis. | cf. ChronAr L III, cap. 8, p. 327b-328b

155


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile