[1] |
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
diffinitas et nichil aliud fore senciendum, nisi? quod tenet sancte Romane ecclesie
|
---|
[4] |
vera fides: "Volumus igitur, quod ulterius ab huiusmodi questionibus cessetis, que
|
---|
[5] |
plus scandalum generant quam doctrinam, sed state” in fide vera, viriliter agite
|
---|
[6] |
et omnia vestra fiant in karitate." Tercium consistorium habuit dominus papa pub-
|
---|
[7] |
licum, in quo plurima bona dixit, et diversas constituit laudabiles constituciones.
|
---|
[8] |
Huius rei gracia omnes, qui sunt in curia, dant huic domino pape laudabile testi-
|
---|
[9] |
monium, gloriam et honorem.
|
---|
[10] |
Insuper! mandavit, ut nullus cardinalium amodo haberet redditus abba-
|
---|
[11] |
ciarum vel prioratum, nec munera reciperent ab homine quocunque, sed
|
---|
[12] |
redditibus suorum beneficiorum et obvencionum camere essent contenti, et qui-
|
---|
[13] |
cunque inter eos esset egens, quod illius supplere vellet egestatem. Et qui invenit
|
---|
[14] |
multas peticiones ante multa tempora signatas in sua camera et ideo non traditas
|
---|
[15] |
personis, quibus debebantur, et estimavit, quod manus cubiculariorum, qui tra-
|
---|
[16] |
dere debuerant, auro non ungebantur, unde mandavit, quod nullus eorum vel
|
---|
[17] |
hostiariorum vel aliorum quorumcunque peccuniam recipiat a quocunque, sed
|
---|
[18] |
quilibet de suo stipendio sit contentus. Preterea constituit tres marscalcos, quorum
|
---|
[19] |
quilibet regat suum officium per sex menses, qui nullum precium sanguinis,
|
---|
[20] |
scilicet a meretricibus recipiant, nec aliquem iniuriose molestent. Quibus sex men-
|
---|
[21] |
sibus elapsis de sua administracione faciat racionem et cum hoc stabit per certos
|
---|
[22] |
dies de ipsa cuicunque* querulanti. Item statuit, ut omnes prelati et episcopi usque
|
---|
[23] |
nunc in curia constituti preter illos, qui habent officia, vadant ad suas ecclesias,
|
---|
[24] |
donec, si quando eos necessarios habuerit, per ipsum vocentur. Item statuit, quod
|
---|
[25] |
quilibet clericus moriens in curia Romana aut laycus de suis bonis quibuscunque
|
---|
[26] |
pro salute anime sue libere possit ordinare. Multa eciam alia bona salubria
|
---|
[27] |
ordinavit, que causa brevitatis hic non sunt scripta. Deinde omnes prelatos tam
|
---|
[28] |
simplices quam religiosos cum magna hilaritate ad osculum pedum suorum
|
---|
[29] |
|
---|
[30] |
O, Benedicte, tuum benedictum si modereris
|
---|
[31] |
nomen cum facto, tunc benedictus eris.
|
---|
[32] |
Et quia in curia Romana est eciam constitucio disputata de Christi pauper-
|
---|
[33] |
tate, unde de ipsa versus notentur:
|
---|
[34] |
De paupertate Christi si queritur a te,
|
---|
[35] |
quid sit credendum, tu dic, hoc esse tenendum,
|
---|
[36] |
quod tenet ecclesia Romana, fides quoque dya
|
---|
[37] |
dives pauper erat, sicut voluit. Modo querat
|
---|
[38] |
si quis fors a te, quid sit de proprietate
|
---|
[39] |
|
---|
[40] |
|
---|
[41] |
b state Em (cf. ChronAr) | stare HW
|
---|
[42] |
< cuicunque Em (cf. ChronAr) | quicunque H_ las. W
|
---|
[43] |
1) Insuper...sortis. | cf. ChronAr L III, cap. 8, p. 327b-328b
|
---|
[44] |
155
|
---|