EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

inquit, "quod multi me* de hoc iudicant, quod Treverensem, Maguntinensem et Spirensem teneo ecclesias et rego ipsas, sed michi pro minimo est, si ab humano iudicer die. Nam qui me iudicat, Dominus est, et dominus papa, quem quasi pro Deo in terris colimus, iudicat me? et tamen intencionem et excusacionem meam dissimulat et non vult audire. Deus autem noster, qui est in celis, scit propositum mei cordis et desideria interiora, quod non ex ambicione, sed pura intencione est de dictis ecclesiis michi cura. Nimia namque in his partibus fierent disturbia, si non tegeret? et regeret manus mea ecclesias memoratas et specialiter Magunti- nam ecclesiam multis possessionibus ampliavi$ et in centum milibus librarum ipsam a creditoribus debita solvendo liberavi. *Et ecce, patruus meus, dominus Iohannes, rex Boemie, suscipit a duce Brabancie centum quinquaginta milia regalium aureorum denariorum pro eo, quod ipsum pro ducatu in Limburk nec per se nec per suos heredes debet deinceps inpetere et inpedire!. Hanc quidem pecuniam et multas suscipit alias, nec ad solucionem sufficit debitorum."*^

Eodem tempore plures de Boemia nuncii *dictum nostrum regem" in illis partibus cum variis literis et negociis quesierunt, sed eum ut circumvolantem cum paucis undique nullatenus invenire potuerunt. Et multis sapientibus non placuit huius regis instabilitas. Hastiludia et exercicia militaria ubique querit, expensas maximas gerit: huius rei gracia terram Boemie destruit et bona regalia inutiliter dissipavit.

me PI om HW

si Plut HW

me iudicat P l iudicat me HW

iudicat me P | me iudicat HW

tegeret P | protegeret HW

memoratas P | prefatas HW

ampliavi P | om. HW

*-* P | deest HW

*-* P |regem Boemie HW

instabilitas P | instabilitas et discursus. HW

1) Rex Iohannes propagare terras familiae Lucemburgensis in Nederlandia cum detrimento ducis Brabantiae Iohannis III., qui con 9 brinus suus fuit, conatus est; pactum pacis rex Franciae Philippus VI. composuit. Cf. Spévácek, Jan Lucembursky, p. 515.

=. оста aaO WD

151


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile