CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
inquit, "quod multi me* de hoc iudicant, quod Treverensem, Maguntinensem et
Spirensem teneo ecclesias et rego ipsas, sed michi pro minimo est, si” ab humano
iudicer die. Nam qui me iudicat, Dominus est, et dominus papa, quem quasi pro
Deo in terris colimus, iudicat me? et tamen intencionem et excusacionem meam
dissimulat et non vult audire. Deus autem noster, qui est in celis, scit propositum
mei cordis et desideria interiora, quod non ex ambicione, sed pura intencione est
de dictis ecclesiis michi cura. Nimia namque in his partibus fierent disturbia, si
non tegeret? et regeret manus mea ecclesias memoratas“ et specialiter Magunti-
nam ecclesiam multis possessionibus ampliavi$ et in centum milibus librarum
ipsam a creditoribus debita solvendo liberavi. *Et ecce, patruus meus, dominus
Iohannes, rex Boemie, suscipit a duce Brabancie centum quinquaginta milia
regalium aureorum denariorum pro eo, quod ipsum pro ducatu in Limburk nec
per se nec per suos heredes debet deinceps inpetere et inpedire!. Hanc quidem
pecuniam et multas suscipit alias, nec ad solucionem sufficit debitorum."*^
Eodem tempore plures de Boemia nuncii *dictum nostrum regem" in illis
partibus cum variis literis et negociis quesierunt, sed eum ut circumvolantem cum
paucis undique nullatenus invenire potuerunt. Et multis sapientibus non placuit
huius regis instabilitas. Hastiludia et exercicia militaria ubique querit, expensas
maximas gerit: huius rei gracia terram Boemie destruit et bona regalia inutiliter
dissipavit.
me PI om HW
si Plut HW
me iudicat P l iudicat me HW
iudicat me P | me iudicat HW
tegeret P | protegeret HW
memoratas P | prefatas HW
ampliavi P | om. HW
*-* P | deest HW
*-* P |regem Boemie HW
instabilitas P | instabilitas et discursus. HW
1) Rex Iohannes propagare terras familiae Lucemburgensis in Nederlandia cum detrimento ducis Brabantiae Iohannis III., qui
con 9 brinus suus fuit, conatus est; pactum pacis rex Franciae Philippus VI. composuit. Cf. Spévácek, Jan Lucembursky, p. 515.
=. оста aaO WD
151