EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

__ CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

Treverensi archiepiscopo, in Nuerenberch? de Reno venit! et prefatos principes concordavit. Ibique Ludevicus cum rege Boemie amicicias renovat? et filium suum filie regis Boemie per verba matrimonialiter copulat et desponsat. Ibique rex Boemie Ludevico promittit, quod pro ipso ad dominum apostolicum velit fideliter et personaliter laborare.

Deinde rex? Boemie ad celebrandum militare exercicium, quod vulgo dicitur torneamentum, Parisius procedit. Causa autem hec fuit festive principum congregacionis, quia rex Francie Philippus Iohannem suum filium? primogenitum, cui hoc anno in die beati Sixti Guta, filia regis Boemie fuit nupta, voluit cingi baltheo militari, et propter hoc fuit factum hoc celebre festum. lam prefata Guta, *]ohannis regis Boemie filia** secundogenita, satis mirabilia habuit vite sue facta. Primo quidem adhuc etate tenera *Loketkonis regis Crakovie*? filio, posthec Friderici, marchionis Misnensis unigenito, demum comitis Barensis nato, tandem Luduici Bavari primogenito, posthec Ottoni, duci Austrie, suo consanguineo fuerat diverso tempore non sine racionabilibus causis desponsata. Sed aliter gracia divina disposuit, cum sit modo regis Francie filio matrimonialiter et corporaliter copulata.

Peracto festo* cum genero et cum filia sua Parisius, Iohannes, rex Boemie, Iohannem papam personaliter visitat, et ab universis cardinalibus cum reverencia est susceptus. Cardinales plures ipsi ad quinque leucas occurrerunt et ipsum in Avinione cum tripudio adduxerunt?. Mansit in curia diebus XV, infra quem ter- minum cum domino papa fere omnia sua negocia pro suo libito expedivit, et expendit in curia X milia florenorum. Quem recedentem iterum cardinales ad unam leucam de curia sollempniter deduxerunt*. Negocium vero Luduici Bavari rex non consumavit, quia nimis contra ecclesiam et dominum papam graviter excessit.

4 Nuerenberch PW | Nyerberk H

5 suum filium P | filium suum HW

* *-* PIfiliaregis Boemie HW

4 *-* P | Loketkone Cracovie regis HW

* deduxerunt PW | reduxerunt H

1) Johannes a die 19" m. Augusti Norimbergae una cum Balduino fuit (v. RBM III, n. 1926, 1930, 1931). Concordia ducibus Bavariae die 4^ m. Septembris Passaviae data est (v. RBM III, n. 1940).

2) Die 27^ & 24^ m. Augusti (v. RBM III, n. 1933 e 1934).

3) Deinde rex...copulata. | cf. ChronAR L II, cap. 31, p. 314a-b

4) Peracto...consumavit, | cf. ChronAr L II, cap. 32, p. 314b-315a, ubi in epistula ad Petrum, abbatem Aulae Regiae, scripta legitur.

5) De 10? mensis Novembris.

137


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile