__ CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Treverensi archiepiscopo, in Nuerenberch? de Reno venit! et prefatos principes
concordavit. Ibique Ludevicus cum rege Boemie amicicias renovat? et filium suum
filie regis Boemie per verba matrimonialiter copulat et desponsat. Ibique rex
Boemie Ludevico promittit, quod pro ipso ad dominum apostolicum velit fideliter
et personaliter laborare.
Deinde rex? Boemie ad celebrandum militare exercicium, quod vulgo
dicitur torneamentum, Parisius procedit. Causa autem hec fuit festive principum
congregacionis, quia rex Francie Philippus Iohannem suum filium? primogenitum,
cui hoc anno in die beati Sixti Guta, filia regis Boemie fuit nupta, voluit cingi
baltheo militari, et propter hoc fuit factum hoc celebre festum. lam prefata Guta,
*]ohannis regis Boemie filia** secundogenita, satis mirabilia habuit vite sue facta.
Primo quidem adhuc etate tenera *Loketkonis regis Crakovie*? filio, posthec
Friderici, marchionis Misnensis unigenito, demum comitis Barensis nato, tandem
Luduici Bavari primogenito, posthec Ottoni, duci Austrie, suo consanguineo
fuerat diverso tempore non sine racionabilibus causis desponsata. Sed aliter gracia
divina disposuit, cum sit modo regis Francie filio matrimonialiter et corporaliter
copulata.
Peracto festo* cum genero et cum filia sua Parisius, Iohannes, rex Boemie,
Iohannem papam personaliter visitat, et ab universis cardinalibus cum reverencia
est susceptus. Cardinales plures ipsi ad quinque leucas occurrerunt et ipsum in
Avinione cum tripudio adduxerunt?. Mansit in curia diebus XV, infra quem ter-
minum cum domino papa fere omnia sua negocia pro suo libito expedivit,
et expendit in curia X milia florenorum. Quem recedentem iterum cardinales ad
unam leucam de curia sollempniter deduxerunt*. Negocium vero Luduici Bavari
rex non consumavit, quia nimis contra ecclesiam et dominum papam graviter
excessit.
4 Nuerenberch PW | Nyerberk H
5 suum filium P | filium suum HW
* *-* PIfiliaregis Boemie HW
4 *-* P | Loketkone Cracovie regis HW
* deduxerunt PW | reduxerunt H
1) Johannes a die 19" m. Augusti Norimbergae una cum Balduino fuit (v. RBM III, n. 1926, 1930, 1931). Concordia ducibus
Bavariae die 4^ m. Septembris Passaviae data est (v. RBM III, n. 1940).
2) Die 27^ & 24^ m. Augusti (v. RBM III, n. 1933 e 1934).
3) Deinde rex...copulata. | cf. ChronAR L II, cap. 31, p. 314a-b
4) Peracto...consumavit, | cf. ChronAr L II, cap. 32, p. 314b-315a, ubi in epistula ad Petrum, abbatem Aulae Regiae, scripta
legitur.
5) De 10? mensis Novembris.
137