EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

CAPITULUM XXII.

*De hiis, que egit rex in partibus Lombardie**,

Anno! Domini M^CCC?^XXXI? in nocte illa, que diem Nativitatis Christi sequitur?, eclipsis Lune post mediam noctem? videtur, quam eclipsim multi venti et validi precesserant per tres menses et diebus pluribus sunt secuti.

Eodem anno rex Iohannes Boemie ingreditur partes Lombardie. Ingressus iste inopinabilis et res mirabilis admiracionem inducit tam principibus quam nobilibus universis. Hec res precipue Ludevico displicet. Hoc enim factum in suum preiudicium esse refertur. Igitur rex exercitum fortem de Almania congre- gat, cum quo Lombardie partem magnam in brevi tempore sibi subiugavit. Hec sunt nomina principalium civitatum, que cum castellis et oppidis suis regi prestant omagium et faciunt iuramentum: Brixia, Pergamus, Cremona, Placencia, Cumis*, Parma, Regium, Modna, Lucka *cum earum districtibus omnibus et castellis, item Mediolanum, Navarria, Papia, harum civitatum quedam pro tempore, alie iure perpetuo se regis dominio subdiderunt. Lucka*? et Brixia regi prestant perpetue subieccionis iuramentum. Cernens autem rex^ suum prosperum successum epis- copos et clerum per regem Ludevicum depulsos ad proprias revocat sedes. Lega- tum sedis apostolice prope Bononiam visitat? divinumque/ cultum in ecclesiis sub interdicto iacentibus fieri ordinavit et procuravit. In urbibus quoque singulis sibi subiectis intendit civium concordiis, revocans omnes a discordiis veteranis, omni- bus enim *precipit et inhibet, ne quis se Gwelphum nominet vel Gyblinum, omnes enim** rex hortatur, ut pari lege Boemie sint sub rege. Unde eis rex efficitur amabilis et gratus et a pluribus iustus predicatur. Septem autem elapsis mensibus, quibus rex in Lombardie fuit partibus, negociis tam Almanie quam Francie ipsum multis" urgentibus civitates prefatas filio suo primogenito Wencezslao, quem de Lucenburch pridem vocaverat ad se', recommittit et venire in Ratisponam previis

*-* PHI dest W

noctem H l om. P. aes. W

Cumis P H (sic et codd. ChronAR) pro Cume | laes. W

*-* PWI dest H

rex PW | dominusrex H

divinumque PW | divinum H

8 *-* PWI dest H

h multis PW l iustis H

| vocaverat ad se P | ad se vocaverat HW

1) Anno...inponit. | cf. ChronAR L II, cap. 27, p. 307b-308b

2) Die 26° m. Decembris a. 1330.

3) Bertrand de Pojel, tunc cardinalis episcopus Ostiensis, legatus fuil. Conventiculum die 1 m. Aprilis a. 1331 in Castelfranco prope Bononiam (Bologna) habitum etiam vespere in civitate Piumaccio processit.

a o TB

_-

131


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile